Latin
CDDE, VBIGI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 141
Unproofread scanNot analysed yet
Quare &dodecahedrum ad icosahedrum, sicut illius superficies ad huius superficiem. Quod fuit demonstrandum. Manifestum est ergo, quòd sicut cubi latus ad icosahedri latus, sic dodecahedri solidum ad icosahedri solidum. Ostensum est ergo, quòd praedictorum quinque solidorum in vna sphaera constructorum maximum est dodecahedrum. Nam per praecedens corollarium, hoc majus est icosahedro. Item icosahedrum majus fuit cubo, per 2820 huius. Cubus quoque per 187 corollarium, excedebat octahedrum. Hoc quoque, si non mentitur vndecima, pyramide corpulentius extiterat. Superficierum quoque ordo non alius erit. Nam per 35°. vel 372. huius, dodecahedri superficies maior erat icosahedri superficie. Haec autem per 272. superabat cubicam. Rursus haec per 275 maior erat octahedri spolio. Quod tandem ad totam pyramidis aream, per 108 corollarium erat sesquialterum Nec minus manifestum est, per praecedens corollarium: &vltimam praecedentis libelli, quòd cuius ex his corpus est maximum &superficies maxima, eiusdem latus est minimum. Contra verò, cuius soliditas minima &superficies minima, eiusdem latus est maximum. Et in totum magnitudinis laterum ordo conuersus est ad ordinem superficierum, &soliditatum.