# Opuscula mathematica 146

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CARPTIM COLLECTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/146

Corpora verò maiora tardius ac rarius. minora velocius ac crebrius moueri. Dein ex tardiore ac rariore motu grauiorem: ex celeri ac spisso acutiorem reddi sonum. Hinc ergo crassiorem, longiorem, ac remissiorem neruum in cithara grauius fonare: graciliorem verò, breuiorem aut intentiorem acutius. secundùm quantitatum aut intentionum rationem. Sonum autem tunc fieri ex tremore tactae chordae crebris ictibus aerem percutientis. Quod in tibijs, tubis, atque cannis, aer flatu, aut follibus impulsus ac per foramina illisus, reciproco ac tremebundo motu, angustias laterum reuerberans efficit, Vnde vicissim ad aeris aliunde tremefacti motum neruos intactae citharae tremere experientia nouimus Consonantiam esse non aequalium, sed dissimilium vocum concordiam, vt ait Nicomachus: quamuis postulet ratio, vt vnisonae voces à symphoniae diffinitione non excludantur. sicut nec vnitas à numeri, nec aequalitas à proportionis diffinitione. Motus itaque corporibus proportionales esse, & sonos motibus, secundùm ictuum numerositatem. Et ideo sonorum proportionem ex numerorum proportione sumi. Oportet enim musicarum vocum proportionem esse rationalem. quandoquidem ex incommensurabilibus sonis nulla potest consonantia exoriri. Superpatientem tamen proportionem harmoniae non conuenire, vt Pythagoricis & quibusdam, excepto Ptolemaeo, videtur. Praecipuas consonantias à primis quatuor numeris, vnitate scilicet, binario, triade, ac tetrade proportionem suscipere. In his enim quatuor numeris contineri duplam, triplam, quadruplam, sesquialteram ac sesquitertiam proportiones. Ex dupla diapason. Ex quadrupla disdiapason. Ex tripla diapason cum diapente. Ex sesquialtera diapenten solam. Ex sesquitertia diatessaron. Ex his duabus diapason constare. Tonum autem seu phthongum esse differentiam, qua diapente ac diatessaron inter se differunt: hoc est sesquioctauam proportionem. Diphthongum verò, hoc est, ditonum superari à diatessaron semitonio minori: & eodem vinci tritonum à diapente. hoc est, diesi. cuius proportio est sicut 256. ad 243. Porrò dieseos ab integro tono differentiam esse apotomen, quae semitonium majus dicitur. terminos habens. 2187. & 2048. Dieseos & apotomes differentiam esse comma, qui excessus repraesentatur in his numeris 531441. & 524288. Hinc autem propagari omnium vocalium interuallorum propor tiones. Sensus quandoque in iudicando falli.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
