# Opuscula mathematica 147-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CARPTIM COLLECTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/147-2

Verùm exposito octochordo, succedunt eodem ordine atque proportione, & interuallorum distributione chordę in infinitum Nam in primis à grauissima chorda, per binos tonos ac diesim ascendentes, terminamus diatessaron. Rursum per totidem tonos ac diesim, & inde tonum repetentes complemus diapenten, & diapason ex vtraque constantem. Et quo niam hìc in tonum definimus: & idem ordo repetitus possit duos tonos; ecce iam fit tritonus. Verùm tertius illorum in diesim & apotomen in chromatico genere dispensatur, ad Quae diuisio per singulos etiam temperandam tritoni duriciem. tonos fieri potest: sicut in cithara, caeterisque instrumentis fieri consueuit.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
