Latin
LECTOREM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 155
Unproofread scanNot analysed yet
MVSICAE TRADITIONES. Notandum, quòd pyramis habet quatuor angulos, &totidem bases, quot vnitates supremus numerus in icosichordo. Octahedrum sex angulos, quot vnitates quintus numerus. &cubus totidem bases. Item cubus octo angulos, &octahedrum totidem bases, quot vnitates octauus numerus. Icosahedrum duodecim angulos, &dodecahedrum totidem bases, quot vnitates duodecimus numerus. In quibus quidem numeris continentur praecipuae consonantiae. Demum dodecahedrum sortitur viginti angulos, &totidem bases icosahedrum, quot sunt vniuersae chordae huius icosichordi Guidonici. Quod tam iucundum scitu, quàm notatu dignum &admirabile fuit. Constat autem totum icosichordum ex duplicata diapason &hexachordo. Siue ex triplicata diapente &vna diapason. Siue ex quadrudruplicata diapente, &vna diatessaron. Siue ex quatuordecim tonis, &quinque diesibus. vt patet numerorum proportiones consyderanti. TECTOREM. Vt autem intelligas octo modorum seu modulaminum rationem &ordinem; repetenda est septichordae lyrae dispositio, &septem discrimina vocum. OEPTICHORDAE citharae chorda media, quae Mese dicitur, quę soli assimilatur, habet tres chordas superiores, &totidem infeOriores, sicut Sol tres planetas superiores &totidem inferiores Superiores chordae sunt Neate vel Nete, hoc est acuta: Paranete, hec est, iux ta acutam. Paramese, hoc est iuxta mediam. quae singulae singulis planetis superioribus attribuuntur. Saturno, Ioui &Marti, secundum Ciceronis ordinem. Inferiores chordae sunt, Lichanos, quae indici digito adscribitur. Parhypate, hoc est iuxta principalem. Hypate, hoc est principalis. sub qua, Proslambanomenos, chorda 82 postremò addita, &coassumpta. Inferiores singulae singulis planetis inferioribus vendicantur, Veneri, Mercurio, Lunae. Duo tetrachorda conficiunt has septem chordas, habentia communem terminum in chorda media. In chordis superioris tetrachordi locantur quatuor modi canendi, qui dicuntur autentici, duces, ac praecipui, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius. In chordis inferioris tetrachordi ponuntur totidem modi canendi, placales, subiugales ac secundarij, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypomixolydius. singuli singulis autenticis per diatessaron subiacentes. Ita vt media chorda suscipiat dorium autenticum Hypodorij infimi. &Hypomixolydium subiugalem supremi Mixolydij. Et quoniam in icosichordo Guidonis ditonus &tritonus per interuallum diesis distinguuntur alternis: idcirco non plures, quàm septem chordarum positiones, hoc est, septuplex varietas chordę fieri potest. Vnde, cùm modi sint octo necesse est vt vna ex chordis suscipiat duos modos. Itaque ex septem chordis apud a. gac. d. e. fig. septem literas positis. quae apud d. est media in ditono. quęapud aest superior in tritono. Quae apud e infra diesim altam. Quae apud infra diesim imam. Quae apud f. supra diesim altam. Quae apud c.