# Opuscula mathematica 157

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/157

Ex praedictis patet, quod in septem literis consummatur omnis varietas in recipiendis modorum qualitatibus: adeo vt necesse sit, in mediam chordam coincidere duos modos. Quod autem Ptolemaeus addit hypermixolydium apud sequentem literam A. quae est octaua ab a. infima: haec mihi non videtur additio, sed tralatio hypodorij, ad eandem literam, eandem positionem chordae superioris in tritono: quae tralatio fieri potest in vnoquoque modo, si sursum per diapason transferatur, ad eandem scilicet literam. Nam ibi seruatur in modo idem spaciorum processius. nec refert vtrum modulatus fiat acutior.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
