# Opuscula mathematica 158

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/158

LECTOREM. Nec praecepta contexendi symphonias duarum, aut plurium vocum omittenda sunt: vt sicut theoricis, sic etiam practicis aliquatenus satisfaciamus. RIMA Cantoribus regula datur, quod principia modulaminum debent exordium sumere à consonantijs perfectis: quae non est necessaria. Secunda regula. Duas perfectas eiusdem speciei consonantias non debere simul ascendendo, vel descendendo, immediate poni. Tertia regula. Inter duas perfectas eiusdem generis consonantias diuersis vel consimilibus motibus intensas aut remissas, vna imperfecta, vt tertia vel sexta debet media constitui. Quarta regula. Plures perfectae & dissimiles consonantiae ascendentes, vel descendentes possunt constitui. vt quinta post vnisonum 83. post 5°. Quinta regula. Duae perfectae concordantiae similes possunt immediatè poni, modò dissimilibus procedant motibus. vt si octaua in acutum protendatur, altera 8. In graue remittatur. Et sic de quinta. Sexta regula. Cantus, tenor, & grauis dunt inuicem esse contrarij in motu vt si cantus ascendat, tenor descendat: & econtrario. Sed non est id necessarium. Septima regu. Cantus & tenor per contrarios motus, suauissime transcunt. ex sexta in octauam, ex vnisono in tertiam: & econtrario. Item è sexta minori in quintam alterius partis motu, reliqua stante. Idemque de compositis intellige. Octaua regula. Cantilenam in consonantiam perfecta terminari debere. Discordantiam in minimis notulis concedi. Tres voces, quarum extremae per dia pason, media cum grauiore per diapenten, cum acutiore per diatessar on ligantur, optimè concordant. sicut & ab eis compositae Tertiarum aut decimarum simul ascendentium aut descentidentium, iucundum esse ac suauem processum. Aliquid nunc de Musicae & instrumentorum Authoribus primis dicendum, quantum compendij nostri exigit angustia.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
