Latin
LECTOREM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 159
Unproofread scanNot analysed yet
ERCVRIVM perhibent testitudinem à Nili vndatione destitutam reperisse; Mcuius à putrefactione soli intenti superfuissent nerui: qui tactum sonitum redderent. Atque huiusmodi ligneum construxisse instrumentum, primò quidem quatuor fidibus, mox septem instructum: vt Homerus est author in hymno ad Mercurium. Mercurius, vt tradunt, Orphea docuit: Orpheus Thamyrim &Linum. Linus Herculem: à quo (quia ob ingenij tarditatem crebro vapulabat) lyra ipsa occisus est. Item Amphionem, qui à septem chordarum numero, totidem portarum vrbem Thebas extruxit. Interempto autem à Thracibus mulieribus Orpheo, proiecta ipsius in mare lyra, fertur ad Anteiam vrbem peruenisse Lesbi: &à piscatoribus inuenta tradita Terpandro: Qui eam in Aegyptum tulit, &Aegyptijs ostendit sacerdotibus: à quibus factus eruditior, ac reuersus dictus est ipsam inuenisse. Samius porrò Pythagoras in adytis templorum AEgypti fertur hanc Orphei antiquam heptachordon lyram, quam ibi Terpander appenderat, inuenisse, &octauum ei adiecisse neruum. Palladem etiam tibiae inuentricem fuisse perhibent: quam cum inflatis buccis insonaret, atque ob id deformis in Deorum coetu rideretur, eam abiecisse: quae à Marsya fuerit reperta. Qui ab Apolline superatus non solùm palmam, sed etiam pellem amisit: quae ex platani arbore vsque ad Domitiani tempora pependisse traditur. Alceus tamen hanc tibiae in uentionem Apollini adscribit: cuius quidem rei fidem fecerit statua quaedam ipsius vetustissima apud Delon. quae in dextera arcum, in sinistra verò Gratias complectebatur: quarum vna lyram, tibiam altera, media verò fistulam ori admotam tenebat. Quod quidem Anticles &Ister contestantur. Iubal, filius Lamechis, pater canentium cithara &organo legitur in sacris literis, &apud Iosephum Dauidem Regem ac prophetam, multorum instrumentorum fuisse authorem. Sambucam Troglodytae iuuenere, vt Solinus. Tubam aeneam Piscus Tyrrhenus. vt Plinius, aut multò antea Moyses, vt Iosephus. Arcades primos in Latium instrumenta musica tulisse, cùm antea fistulis pastoralibus tantùm vterentur. author est Dionysius. Lacedaemones primùm tibijs in praelio vsos, Thucydides. Cretenses in bellum egressos, cithara praecinente. Gellius. Parthos cum tympanis. Plutarchus, &Appianus. Fistulae inuentor Pan, teste Plinio. &Virgil. Plectri Sappho, vt Suidas &Aelianus Haec carptim hic posita, alibi latiùs tractantur. Exponetur calculus.