# Opuscula mathematica 161

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CALCVLVS VOCALIVM PROPORTIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/161

FRANCISCI MAVROLYCI AB BATIS MESSANENSIS DE LINEIS HORARIIS, LIBER PRIMVS. Ad Illustrissimum, & Excellentissimum dominum, D. Franciscum Santapacium, Buterae Principem, & Marchionem Lycodiae, Messanensium strategum. PRAEFATIO. NTER Mathematicas speculationes Illustriß. princeps, Gnomica, quae lineas tractat horarias, haud insimo loco ponenda est: cum sit tam iucunda scitu, quàm usui non commoda selùm, sed etiam necessaria. Quae cum diu maioribus nostris fuisset incognita, paulatim mox adinuenta & à perspicacioribus ingenijs illustrata fuit Anaximenes enim Milesius Lacedaemone primus fertur horologium Sciotericum ab umbris cognominatum inueniße. Romae autem id serius usurpatum: ut cuius ciuibus militaris disciplina magis curae, quàm Syderalis esset. Primum enim in XII. tabulis ortus tantum & occasus solis nominabatur. Tost aliquot annos adiectus est & meridies: quem consularis Accensus praenunciabat: Sed hoc serenis tantùm diebus usque ad primum bellum Punicum. Mox uerò horologium solarium à M. Val. Messala Cos. secundùm rostra in columna positum est. ut ait M. Varro: Catana in Sicilia capta, Hemicyclium excauatum ex quadrato, ad enclimaque succisum Berosus Chaldaeus. Scapham siue hemispherium Aristarchus Samius, & discum in planitie. Araneam Eudoxus, siue prior Apollonius. Plinthum siue lacunar (quod in Circo Flaminio Romae positum erat) Scopas Syracusius: Atque alij alia horologiorum genera perhibentur inuenisse. Scipio Nasica primus Romae aquae fluxu horas diuisit, clepsydra sub tecto posita, anno ab urbe condita DxCV. Sed horologium ex aqua & hydraulicas machinas, Vitruuio authore, reperisse sertur Ctesibius Alexandrinus. Clepsydris multo post successere harenariae ampullae. Horologia uerò, quae rotis uersantur, & aeris crepitu horas indicant, sunt multo recentiora.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
