Latin
Cap. 2
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 163-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 2. Circulorum &linearum positio. IES, est tempus, quo Sol motu diurno vnam reuolutionem perficit: hoc est, in quo fit integra conuersio motus diurni, addito paruo aequatoris arcu, qui motui Solis proprio interim peracto respondet. Hora aequalis siue aequinectialis, est vicesima quarta pars diei, in qua scilicet quindeni gradus aequatoris exoriuntur cum dicti ad ditamenti debita portione: siue spacium temporis, in quo Sol motu diurno peragrat quindenos gradus. Diuisis itaque quatuor quadrantibus aequatoris inter meridiani &horizontis semicirculos receptis singulis in sex arcus aequales; diuisus erit totus circulus in 24. arcus, quae sunt horaria sphacia. Circuli itaque 12. per polos mundi &puncta diuisionum ducti, dicuntur horarij circuli, de quorum numero est meridianus &horizon rectus qui horas à meridie initium capientes distinguunt: Nam sicut diuidunt aequatorem, ita &omnes ac singulos aequatoris parallelos aequaliter in totidem similes acus. Sicut autem periferiae horum circulorum secant se in polis communibus, ita &eorum plana secant se inuicem super axe, cuius extrema sunt poli, Itaque axis mundi est communis sectio talium circulorum: quòd autem aequatoris &singulorum parallelorum arcus inter duos semicirculos horarios proximos recepti sint similes. hoc est singuli quindenorum gradus, constat per 142.