# Opuscula mathematica 163

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, CALCVLVS VOCALIVM PROPORTIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/163

Difserentia ascensionalis est ascensionum rectę & obliquae excessus: & talis semper est excessus quadrantis & arcus semidiurni ad eundem locum spectantis. Latitudo ciuitatis aut loci cuiuspiam, est arcus meridiani inter aequatorem & loci verticem siue zenit receptus. Longitudo autem locorum, arcus aequatoris à meridiano ad meridianum computatus. Paralleli, quos tangit zodiacus, sunt tropici Cancri & Capricorni, in principijs videlicèt talium signorum a sole descripti. Paralleli quoque per zodiaci polos ducti Arcticus & Antarcticus nominantur. Coluri autem sunt duo circuli maximi per mundi polos intellecti: quorum alter per contactus tropicorum, quae sunt solstitialia puncta: reliquus per sectiones aequatoris & zodiaci, quę sunt aequinoctiorum puncta, incedit. Arcus autem illius inter aequatorem & zodiacum recepti sunt maximae declinationes Solis, siue quantitates angulorum sub dictis circulis comprehensorum. Circulus altitudinis, est circulus maximus per verticem horizontis & locum stellae ductus: cuius arcus inter horizontem & locum stellae receptus, altitudo stellae vocatur. Vnde tam Meridianus, in quo meridianae altitudines computantur, quàm verticalis circulus, qui Meridianum & Horizontem orthogonaliter secat, per vtriusque polos incedens, circulus altitudinis vocari potest. Vmbra recta est illa, qua gnomo ad horizontem perpendicularis proijcit. Versa verò vmbra est, quam gnomo perpendicularis ad aliquem circulum altitudi nis, in ipsi circuli plano proijcit. Haec praemissa sunt, quo dicenda melius intelligantur, ne lector netessarios terminos aliunde mendicare cogatur.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
