# Opuscula mathematica 164

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/164

secundi sphaericorum elementorum Theodosij: Hoc pacto, cum circuli tales horarij, de quorum numero est Meridianus sint, X1I. semicirculi fient XXIIII. totidem horaria spacia tam in aequatore, quam in singulis parallelis distinguentes. Qui, cum vt dictum est, in omni horizonte, horas à meridiano inceptas numerent, in horizonte recto horas etiam ab ortu vel ab occasu exorsas disponunt, cum rectus ipse horizon ortum & occasum terminans sit de numero talium circulorum. In horizonte autem obliquo intelligendi sunt duo paralleli, aequatoris, tangentem horizontem apud ea puncta, in quibus horizon ipse secat meridianum: quorum parallelorum, qui circa polum manifestum, est maximus parallelorum integre apparentium: nam reliqui apparentes magis ac magis approximant dicto polo, minime tangentes horizontem. Qui autem circa polum occultum, est maximus paralellorum integre occultorum: nam reliqui occulti tali polo viciniores coarctantur magis, ac sub horizonte deprimuntur. Sicut itaque horizon tangit in dictis punctis sectionum meridian geminos parallelos praedictos, ita & alij 23. circuli magni tangunt eosdem parallelos singuli in binis punctis, in quibus eosdem parallelos secant singuli circuli horarij per polos ducti. Sic sit, vt horum XXIIII. semicirculi inter oppositos per diametrum contactus recepti, de quorum numero est semicirculus horizontis occidentalis à meridiano distinguant totidem horas ab occasu hoc est ab horizontis praedicto semicirculo exordium capientes: omnes enim tam aequatoris quàm parallelorum arcus inter duos proximos tales semicirculos recepti sunt similes per 172. secundi sphaericorum Theodosij, hoc est singuli quindenorum graduum. Et perinde hi sunt horarij semicirculi, qui horas ab occasu exordientes in horizon te obliquo distinguunt. Reliqui autem XXIIII. semicirculi inter dictos contactus; de quorum numero est semicirculus horizontis orientalis à meridiano distinguunt totidem horas ab ortu hoc est à praedicto horizonti semicirculo inceptas: Nam similiter & aequatoris & parallelorum arcus inter proximos tales semicirculos recepti sunt quindenorum graduum. Quare insunt horarij semicirculi qui horas ab ortu initium sumentes disterminant. in eodem horizonte. Sed tales periferiae in solidae sphaerae superficie descriptae clarius intelliguntur. Nam in plano nulla commodiori via oculo exponi possunt, quam ad modum araneae astrolabicae: sicut hic infra descriptae apparent in qua descriptione a bed. circulus repraesentat aequatorem Post Mer. Ante Mer. torem 24. punctis in totidem arcus, quae sunt horaria spacia, diuisum: circulus è fgh. parallelum maximum integre apparentium, Circulus kImn. parallelum maximum integre occultorum: circulus kbgd. horizontem obliquum, qui tangit dictos parallelos in punctis gk. in quibus idem secat meridianum kaeogem. in quo puctum O. polus extans. Recta porque reprę sentat circulum per polos horę primae antemeridianae & vndecimae post meridianae. Circulus psrt.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
