Latin
Cap. 2
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 166
Unproofread scanNot analysed yet
per polos horam sextam ante meridianam &postmeridianam determinat. Et circulus ebm d. tangens dictos parallelos in punctis em. in quibus eosdem secat meridianus Kom. horam duodecimam ante vel post ortum vel occasum. Semicirculus scilicet m de. duodecimam ante, vel post ortum: ac semicirculus reliquus e bm. duodecimam ante vel post occasum. Similiter semicirculus n a f. terminat sextam ab ortu. Reliquus verò semicirculus sch. sextam ab occasu. Itemque semicirculus Ic h. sextam ante ortum. Et residuus semicirculos ha I. sextam ante occasum. Durae crediderim hominem esse ceruicis, qui cum prius sphaerica elementa didicerit: haec nostra dicto citius non perpendat. Vides ergo quemadmodum circuli tangentes se inuicem cancellatum intersecant super circulos secantes? Et si cui libeat distinguere horarum dimidia; rursum arcus singuli tam aequatoris quàm parallelorum per aequalia sunt diuidenda, &duplicandus numerus tam secantium quàm tangentium circulorum: Et adhuc ad distinguendos horarum quadrantes, rursum arcus dimidiarum horarum diuidendi bifariam, &rursum circulorum vtriusque ordinis numerus duplicandus. Hinc pendet tota linearum horariarum &horologiorum Solarium doctrina De linearum proiectione situque. Cap. 3. AM circulorum per polos, horas à meridie terminantium, plana Ndum secant horologij cuiuspiam planum, faciunt singula sectiones singulas, quae sunt rectae lineae horariae vocatae horarum à meridie exorsarum terminatrices: de quarum numero est meridiana linea, quam meridianus secando facit. Circulorum verò tangentium plana, qui ab occasu vel ortu discernunt horas, dum secant item quodpiam construendi horologij planum singulas &ipsa singula generant in sectionibus rectas horarum ab occasu quoque vel ortu inchoatarum indices. Verùm sicut circuli per polos super axe mundi se inuicem secant; ita &factę ab ijs horariae lineae in vno se vicissim puncto intersecant: Quod lineis horarijs ductu tangentium circulorum factis non contingit: sicut neque ipsi tangentes circuli communem rectam pro sectione sortiuntur. Quemadmodum itaque in singulis horologijs, pro situ cuiuslibet loci, tales lineae generentur, trademus, absolutis prius praeambulis quibusdam. Praemittemus duo lemmata; quorum primum erit: Si duo plana se inuicem secantia tertio quodam plano secentur, factae à tertio plano sectiones quae rectae lineae sunt, se vicissim secant. Vt si duo plana ab c. &cde. secent se inuicem super rectam bc. quae à tertio plano e f. secentur: Aio, quòd sectiones, quas facit planum e f. cum planis a b e. è de.