# Opuscula mathematica 167

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/167

quae sunt rectae lineae per tertiam vndecimi, se vicissim secant. Nam planum e f. secans duo plana a b c. ecde. omnino secabit eorum communem sectionem b c. Secet in puncto d. itaque punctum d.commune erit his tribus planis solum: omnino igitur per d.punctum transibunt factae per tertium planum sectiones cum duobus planis primis, quae sint e d. a farectae: secant se itaque in puncto. Similiter de tribus aut pluribus planis ostendemus. Alterum lemma erit, si tria, vel plura plana se inuicem super eadem recta secent: quorum vni planum quarrum aequidistet, reliquam secet: factae à quarto plano sectiones erunt aequidistantes. Vt si tria plana a b c.bc d.b ce. communem sectionem habeant rectam bc. Planum verò quartum fg. aequidistet vni illorum vtpote plano b c e. secetque reliqua a b c. be d. sintque communes sectiones fa.gd. rectae. Aio, quòd fa. gd. sunt aequidistantes. Nam, cum planum a bc. secet plana b ce. fg. iam per 16'. 1iri, communes eorum sectiones a fib c. aequidictantes erunt: & per eundem gd. aequidistabit ipsi be. Igitur per 9. eiusdem libelli. ipsae a sid g. aequidistantes erunt, quod fuit demonstrandum. Similiter, si fuerint quatuor plana & super vnam rectam se inuicem secantia, & quintum planum vni illorum aequidistans reliqua tria secuerit; tres in ijs factae sectiones erunt aequidistantes. Non aliter si quinque planis communem rectam pro sectione sortitis, superueniat sextum vni aequidistans & caetera secans: quatuor sectiones aequidistantes fient. Quod si sub dicta conditione sex planis septimum inducatur, quinque sectiones aequidistantes in septimo apparebunt: Itaque in infinitum. His praemissis, sciendum, quòd quemadmodum circuli horarij tam secantes, quàm tangentes, atque aequa tor & paralleli se inuicem cancellatim secant; ita & ab illis factae horariae lineae in plano horologij mutuas etiam inter se faciunt sectiones: & interdum aliquas aequidistantias, vt mox constabit. Conicae verò superficies, quarum bases sunt paralleli aequatoris, vertices autem in centro mundi; dum secantur à plano horologij, faciunt in ipso plano curuas quasdam lineas, quae sunt conicae sectiones, & quinque circulos. Quos autem parallelos secant circuli horarij, eorundum conicas sectiones in horologij plano factas secant horariae talium circulorum lineae. Quos etiam parallelos tangunt circuli horarij, eorundum quoque curuas in horologij plano proiectas tangunt horariae ipsorum circulorum rectae. Item quorum circulorum periferiae in superficie sphaerae se inuicem in eodem puncto secant, eorundem proiectae in planum horologij lineae super vnum quoque se punctum vicissim secant.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
