Latin
Cap. 2
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 168
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut circuli horarij per polos secant extremos parallelos super puncta contactuum, in quibus scilicet eos tangunt horarij tangentes in superficie sphaerae; ita &illorum lineae horariae in planum horologi proiectae, secant in eodem plano parallelorum curuas apud tactuum puncta, in quibus videlicèt horariae rectae à tangentibus generatae tangunt curuas praedictas. Sed de curuis lineis in secundo libello dicendum. De mutua sectione circulorum horariorum super aequatore ¶llelis. Cap. 4. ESCRIPTIS itaque bissenis circulis horarijs per polos, de quorum numero est Meridianus, aut horizon rectus: necnon quatuor &viginti circulis tangentibus, de quorum numero est horizon obliquus, quemadmodum praediximus: intelligendum est, quòd mutuae tangentium sectiones fiunt super secantium, hoc est per polos cuntium periferijs, nec non super parallelorum seriatim &vtrinque ab aequatore deductorum periferijs: qui paralleli sunt 24. Ponatur enim Sol in aequatoris ac Meridiani sectione: certum est instare iam horam sextam ab ortu, &item sextam ante occasum: omnino igitur Meridianus &duo circuli tangentes, quorum alter sextam ab ortu, alter 62 ante occasum terminat, in vno puncto se inuicem secant super aequatorem. Item peragat Sol horae spacium post meridiem: instabit iam hora 7. ab ortu: &hora 5. ante occasum: ergo &circulus secas primam post meridiem: &circuli duo tangentes 7. ab ortu, &5. ante occasum terminantes, cum aequatore in vno puncto, qui Solis locus est, se vicissim secabunt: Id idem necesse est fieri in singulis 24. punctis in periferia aequatoris horaria spacia distinguentibus. Non aliter in singulis parallelis hinc &inde ab aequatore acceptis, per singula puncta horariarum diuisionum ternos semper horarios circulos se inuicem secare ostendemus: exceptis parallelis extremis, in quibus fiunt contactus §iones. Exempli gratia: capio parallelum ab aequatore ad partes poli extantis, in quo arcus diurnus sit xIII.