# Opuscula mathematica 168

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/168

Et sicut circuli horarij per polos secant extremos parallelos super puncta contactuum, in quibus scilicet eos tangunt horarij tangentes in superficie sphaerae; ita & illorum lineae horariae in planum horologi proiectae, secant in eodem plano parallelorum curuas apud tactuum puncta, in quibus videlicèt horariae rectae à tangentibus generatae tangunt curuas praedictas. Sed de curuis lineis in secundo libello dicendum. De mutua sectione circulorum horariorum super aequatore & parallelis. Cap. 4. ESCRIPTIS itaque bissenis circulis horarijs per polos, de quorum numero est Meridianus, aut horizon rectus: necnon quatuor & viginti circulis tangentibus, de quorum numero est horizon obliquus, quemadmodum praediximus: intelligendum est, quòd mutuae tangentium sectiones fiunt super secantium, hoc est per polos cuntium periferijs, nec non super parallelorum seriatim & vtrinque ab aequatore deductorum periferijs: qui paralleli sunt 24. Ponatur enim Sol in aequatoris ac Meridiani sectione: certum est instare iam horam sextam ab ortu, & item sextam ante occasum: omnino igitur Meridianus & duo circuli tangentes, quorum alter sextam ab ortu, alter 62 ante occasum terminat, in vno puncto se inuicem secant super aequatorem. Item peragat Sol horae spacium post meridiem: instabit iam hora 7. ab ortu: & hora 5. ante occasum: ergo & circulus secas primam post meridiem: & circuli duo tangentes 7. ab ortu, & 5. ante occasum terminantes, cum aequatore in vno puncto, qui Solis locus est, se vicissim secabunt: Id idem necesse est fieri in singulis 24. punctis in periferia aequatoris horaria spacia distinguentibus. Non aliter in singulis parallelis hinc & inde ab aequatore acceptis, per singula puncta horariarum diuisionum ternos semper horarios circulos se inuicem secare ostendemus: exceptis parallelis extremis, in quibus fiunt contactus & sectiones. Exempli gratia: capio parallelum ab aequatore ad partes poli extantis, in quo arcus diurnus sit xIII.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
