Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Tales autem parallelos, qui per puncta sectionum horariorum circulorum ducti limitant horas integras, &arcus tam diurnos quàm nocturnos integrarum horarum, ab aequatore ad polum extantem XII. esse, &totidem ab eodem ad polum occultum planè constabit. Ita, vt primus illorum post aequatorem habeat arcum diurnum horarum XIII. noct. xi. secundus diur. XIIII. noct. X. tertius diur. XV. noct. IX. quartus diur. xvi. noct. VIII. quintus diur. XVII. noct. VII. sextus diur. XVIII. noct. VI. septimus diur. XIX. noct. V. octauus diur. Xx. noct. 1111. nonus diur. xxi. noct. 1ii. decimus diur. xxii. noct. 11. vndecimus diur. XXIII. noct. 1. duodecimus diur. xx1III. noct. vnius puncti, hoc est nullius quantitatis: tangit enim solum in puncto horizontem. Idem dic de parallelis ad occultum polum, sumptis commutatis horarum numeris. Nam oppositorum &aequaliter ab aequatore distantium parallelorum vnius arcus diurnus aequalis est noctur no reliqui. Horologia praecipua quae sint, &quomodo horarias lineas suscipiant. Cap. 5.