Latin
Cap. 6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 171-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 6 IS praemissis, vniuersale pręceptum trademus ad discernenHdum, quinam horarij circuli se inuicem super vnum punctum lecent, siue ipsi inter se, siue super aliquod punctum aequinoctialis: vt hinc liqueat, quae horariae lineae, siue ipsae inter se, siue super aliquid punctum aequinoctialis lineae in cuiuspiam horologij plano se intersecent: Item &quae horariae lineae &in cuius horologij pla no aequidistent. Ex hac enim notitia sequetur facilis &emendata linearum descriptio. quod à nullo hactenus satis consyderatum fuisse video. Sed quàmuis in descriptione secundi capitis, &in demonstrationibus quarti constet omnis sectionum, quas horarij circuli inter se, &cum aequatore faciunt: tamen &hic regulam exponemus id in promptu cognoscendi. Numerabimus autem, gratia confusionis tollendae horas à meridiano per totum ambitum: Itemque horas ab ortu siue occasu per totum ambitum, ab initio primae vsque ad finem, 242. iuxta ordinem motus &circulorum distinguentium. appellans, vt feci, circulos, qui horas à meridiano exorsas disterminant, secantes, quando se inuicem super mundi polos secant.