# Opuscula mathematica 171-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/171-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/171-2

Cap. 6 IS praemissis, vniuersale pręceptum trademus ad discernenHdum, quinam horarij circuli se inuicem super vnum punctum lecent, siue ipsi inter se, siue super aliquod punctum aequinoctialis: vt hinc liqueat, quae horariae lineae, siue ipsae inter se, siue super aliquid punctum aequinoctialis lineae in cuiuspiam horologij plano se intersecent: Item & quae horariae lineae & in cuius horologij pla no aequidistent. Ex hac enim notitia sequetur facilis & emendata linearum descriptio. quod à nullo hactenus satis consyderatum fuisse video. Sed quàmuis in descriptione secundi capitis, & in demonstrationibus quarti constet omnis sectionum, quas horarij circuli inter se, & cum aequatore faciunt: tamen & hic regulam exponemus id in promptu cognoscendi. Numerabimus autem, gratia confusionis tollendae horas à meridiano per totum ambitum: Itemque horas ab ortu siue occasu per totum ambitum, ab initio primae vsque ad finem, 242. iuxta ordinem motus & circulorum distinguentium. appellans, vt feci, circulos, qui horas à meridiano exorsas disterminant, secantes, quando se inuicem super mundi polos secant.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
