# Opuscula mathematica 171

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/171

Quod tamen, si in superficie terrae, vbi nos versamur, situm sortitur; non inferet sensibilem obseruantibus errorem, quandoquidem totus terrae globus, non solum ad firmamentum, sed ad Solarem etiam sphaeram collatus nullam habet notatu dignam magnitudinem. Praeterea illud attendendum, quòd quando horologij planum ducitur ad aequidistantiam alicuius horarij circuli; tunc linea horaria spectans ad talem circulum non apparet in talis horologij plano: cum plana sectionem non faciant, quae linea horaria solet esse. Igitur in horologio meridiano linea meridiana non extat: in horologio horizontali linea horae 24. ab occasu aut ab ortu non videtur: eam enim facit horizon: qui non secat planum horologij. In horologio horizontali horizontis recti linea norae sextae ante & post meridiem nusquàm apparet: eam enim facit ipse horizon. Item in horologio verticali regionis 45 graduum latitudinis linea horae 12. ante vel post ortum vel occasum describi non potest: talis enim horologij planum aequidistat plano circuli horae praedictae. Sed in particularibus singulorum horologiorum praeceptis singula explicabuntur latius. Quae horariae lineae super vno sese puncto secent: quaeve aequidistent, & in quibus planis.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
