Latin
Cap. 6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 173
Unproofread scanNot analysed yet
elicitur: quare per psi lemma quarti capitis, tres lineae horariae talium circulorum in vno se puncto fecabunt in cuius vis horologij plano secante tales circulos: Nam si horologij planum aequidistet plano vnius dictoru circulorum: tunc duorum reliquorum horariae lineae in talis horologi plano erunt aequidistantes, per 2 lemma dicti capitis. Quae Regula late patet: Sed nos assignabimus exempla tantùm pro horizonte, &inde pro circulo horae duodecimae ab ortu vel occasu: quoniam lineę horariae talium circulorum facile describuntur, &perinde caeterae super eas. Et similiter pro Meridiano: quoniam scilicet tam linea meridiana, quàm linea horizontalis, quanquàm linea horae 122 sunt facilis descriptionis, quandoquidem hę duę meridianam orthogonaliter secant: sicut &linea aequinoctialis. Vnde super illas reliquae facile deduci possunt, descriptis prius lineis horarijs circulorum secantium, horas . s. à meridie distinguentibus. Accipe igitur exempla tertiae Regulae. Horizon &circulus horae primae ab ortu vel occasu aequaliter distant ab hora dimidia post meridiem: Igitur hi tres circuli se in eodem puncto secant. Et similiter tres illorum horariae lineę in vno puncto se inuicem secant, in plano cuius vis horologij secante illos circulos. Nam in plano horologij horizontalis, duae reliquorum circulorum horariae lineę sunt aequidistantes, hoc est, linea horę pa ab ortu vel occasu, &linea horae dimidiae post meridiem. Item horizon &circulus horae 22 ab ortu vel occasu aequaliter sunt remoti à circulo horae primae post meridiem. Ergo &hi tres circuli se in vno puncto secant: &tres eorum horariae lineae in vno se puncto secant in horologio secante circulos. Nam in horologio horizontali, duae reliquorum circulo rum horariae lineae sunt aequidistantes. Item horizon &circulus horae 322 ab ortu vel occasu aequaliter remouentur à circulo horae vnius &dimidię post mer. Itaque hi tres circuli in vno se puncto secant, &tres eorum horarię lineę in vno se puncto secant, in horologio secante circulos: Nam in horizontali, duę reliquorum circulorum lineę sunt ęquidistites. Et sic in cęteris, ponendo semper horizontem vnum ex tribus. Sic etiam circulus horę primę ab ortu vel occasu, &circulus horę 23* ab ortu vel occasu aequaliter remouentur à meridiano: Igitur hi tres circuli sese in vno puncto secant: &similiter ipsorum horariae lineę in horologio secante circulos. Nam in horologio meridiano duę reliquorum circulorum horarię lineę sunt ęquidistintes. Hoc idem conclude de circulo horę 2* ab ortu vel occasu; &de circulo horę 22* ab ortu vel occasu &de cęteris binis à meridiano ęqualiter remotis. Non aliter circulus horę horae 12* ab ortu vel occasu, &circulus horae primae ab ortu vel occasu aequaliter sunt remoti à circulo horae 6 /post mer. Igitur hi tres circuli in eodem se puncto secant: &similiter eorum lineae horariae in omni horologio circulos tales secante. Sed in horo logio verticali regionis 41. graduum latitudinis; cuius planum aequidistans est plano circuli horae 122 ab ortu vel occasu, lineae horariae duorum reliquorum circulorum sunt aequidistantes.