# Opuscula mathematica 174

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/174

Item circulus horae 122 ab ortu vel occasu, & circulus horae secundae ab orru vel occasu aequali spacio absunt à circulo horae 7* post meridiem: & ideo hi tres circuli in vno se puncto secant: & similiter eorum lineę horariae in horologio secante. Nam in horologio verticali dictae latitudinis quod adiacet plino circuli horae 12* praedicti, duae reliquorum horariae lineae sunt paralleli. & sic deinceps, ponendo semper circulum horae 12F vnum ex tribus. Quarta Regula. Singuli aequatoris parallell vtrinque deducti incedunt per cancellatas circulorum tam secantium, quàm tangentium sectiones, atque ipsa sectionum puncta sunt limites integrarum & dimidiarum horarum, à meridie persecantes, ab ortu verò vel occasu per tangentes circulos terminatarum: & similiter in planis horologiorum circulares seu curuae periferiae, quas ipsa plana conicas dictorum parallelorum superficies secando faciunt, incedunt per cancellatas linearum horariarum à circulis secantibus & tangentibus factarum sectiones, perfectas horas, atque horarum dimidia in sectionum punctis discernendo. Vnde sicut extremos parallelos tangentes circuli tangunt in punctis, in quibus eosdem secant secantes: ita & in horologij plano lineae horariae à tangentibus circulis factae, tangunt circulares seu curuas periferias à conicis ex tremorum parallelorum superficiebus in ipso plano factas in punctis, in quibus easdem secant horariae lineae à secantibus ibidem proiectae: Qui quidem paralleli vnà cum extremo tam ad partes extantis, quàm occulti poli sunt duodecim; & arcus tam diurnos, quàm nocturnos ex numero perfectarum horarum confectos exhibent. Sed de curuis periferijs in secundo libello erit nobis sermo. Nunc distinguam horarum seriem in rota, in cuius medio horas à meridiano computatas, in limbo autem horas ab horizonte inceptas constituam vt in promptu sit, quae horae à quibus aequaliter distent, cognoscere. Distantia horarum in punctis adsignatis eorumque locis medijs est quaerenda VRA yees(* CHORA Tertia regula. " lineae horariae in vno se punct Tertia Regula late secates i oἱ horol patet ad cancellatas 52. lineae hora ilineam horariarum rqdist tes in in horologiorum plahorolie id. nis factas sectiones. Quarta Regula periinet ad circula res seu curuas peri ferias in quibus vmbratum extremitate feruntur dum Sol in parallelis cutuafacientibus circunducitur. de quibu in secundo libio De Horologiorum, hor zontalis, meridiani, & verticalis planis & linea meridiana. (ap 7. VI BVS consideratis, pręparanda sunt horologiorum plana.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
