Latin
Cap. 6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 176
Unproofread scanNot analysed yet
Sed prius praeambula quaedam absoluamus, magis ad nostrae praxis vsum, quàm ad demonstrationem accommodata Suppono enim non solùm elementaria postulata, sed etiam lineam lineae aequalem describere, aut propositam lineam in quotlibet segmenta partiri, &caetera, quae canonis ac circini officio conficiun tur, iam per se nota. praesertim cum in instrumentorum ac machinarum fabricis multa fiant à mechanicis, quę in theoria non demonstrantur. Quis enim docet in circulo vnius gradus arcum abscindere, aut datam periferiam in tres aequales portiones secare, nisi haec &alia pedetentim, &vt ita dicam, ad iudicium sensus attentando, in geometrica praxi consequeremur? Praemittam igitur Regulas necessarias. Quarum prima sit de perpendiculari. Proponatur a b. recta, &extra eam punctum c. Si opus sit à puncto c. ducere rectam perpendicularem ad lineam a b. describam super punctum C. circulum ab. qui secet propositam lineam in punctis a b. deinde secabo ipsam a b. per medium. In puncto d. &ducam rectam cd. quae erit perpendicularis ad a b. rectam. Secunda Regula. In linea a b. datum sit punctum d. si opus sit ab ipso d. puncto excitare perpendi cularem ad ipsam a b. capiam lineas da. db. aequales: &super punctis a b. ad spacium totius a b. describam duos circulos, qui secent se inuicem in puncto c. &ducam lineam cd. quę erit perpendicularis ipsi a b. rectam. Tertia Regula. Proponatur linea a b. &extra eam punctum c. si opus sit per punctum c. ducere lineam aequidistantem lineae a b. capiam in linea a b. punctum non proximum ipsi c. sed quantum satis est, remotum, quod sit b. super quo ad spacium bc. describam circuli periferiam ac. &rursum super puncto c. ad idem spacium 16. dedutam periferiam b d. quam officio circini faciam aequalem ipsi a c. periferiae: &ducam rectam Cd. quae erit aequidistans ipsi a b. lineę. Quarta Regula. Praeparabo libellam cum perpendiculo, per quam planum siue pauimentum aut explanatus ad amussim lapis libratur.