# Opuscula mathematica 177

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/177

Instrumentum Architectis adeo notum, vt vix eius mentionem authores faciant. Triangulare aequilaterum: à cuius vertice perpendiculum trianguli cathetum percutiens, semel atque iterum basi congruente ad planum, arguit per 41 vndecimi elementorum, plani libramentum. Et planities sic librata erit horizontale horologium: quandoquidem omnis perpendiculi filum est horizontis axis: & perinde planities, quae perpendiculariter illud suscepit, horizontis aequidistantiam sequitur. Quinta Regula. Vt in substructo horizontis plano Meridianam lineam inueniam principem horariarum linearum in ipso plano circulum lineabo super centro a. qui sit bc. & à centro gnomonen a d. planum perpendicularem erigam, ita vt circa meridiem eius vmbra terminetur intra circuli ambitum. Atque obsernabo geminas gnomonis vmbras, ante meridianam quidem & post meridianam, quae in ipsa periferia praecisè limites habeant ab. & a c. Inde secabo per aequalia arcum bc. in puncto e. Et ducam rectam ae. quę erit quęsita meridiana linea horizontis, cuius axis est ipse gnomon. Sexta Regula. Cum haec inuenta linea sit communis sectio horizontis & Meridiani, & ipse gnomon iaceat in plano Meridiani: Iam superficies plana, in qua iacent rectę da. & a e. perpendicularis ad horizontem, erit ipsum Meridiani horologij planum. Septima Regula. Excitabo per 2 Regulam rectam a fipsi a e. perpendicularem: eritque planities d a f.horologij verticalis, tam horizonti quàm Meridiano perpendiculariter incidens. Octaua Regula. Ad rectificandas murales planities ad horizontem perpendiculares fabricandus est Canon aequalis latitudinis & perpendicularem filum secundùm longitudinem suscipiens: hic enim parieti applicatus, filo iam medium canonem peruerberante, arguet emendatam fabricę perpendicularitatem. Sed hęc adeo nota sunt, vt pudeat me ipsorum traditionis. Hoc pacto constituentur horologiorum, horizon talis, Meridiani ac Verticalis plana. Veniamus nunc ad reliqua. Quadrantis fabrica & vsus. Cap. 8. VLTIS atque ingeniosis instrumentis vtuntur Astronomi: Mquorum praecipuum factuque facillimum satis erit huic gnomonicae scientiae, instrumentum illud Quadrans est, nulli vel mediocriter erudito incognitum. Constat enim ex quadrante circuli: videli cet a b c. sub semidiametris a b. a c. rectum complexis angulum, & quarta totius ambitus parte be, contento. vni laterum ac.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
