# Opuscula mathematica 178

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/178

adiacent pinnae foramina bina continentes de in ipsa lateris linea, vel ad eius aequidistantiam posita. A centro autem a. perpendiculum demittitur a f. Periferia autem b sc. secanda est in 90. partes aequales, qui gradus depentur, more vulgato. haec est instrumenti fabrica. Vsus autem eius praecipuus est ad coaptandas astrorum altitudines: praecipuè autem Solis. constituto enim instrumenti plano in cultrum super horizontem, atque ita aptato, vt Solaris radius per foramina parua de. admittatur; interim perpendiculo a f. libere pendente atque instrumenti superficiem corradente, periferia inter ab. latus & perpendiculi filum erit altitudo Solis: hoc est arcus b siquotquot extiterit graduum. Nec multo difficilius deprehendes altitudinem Meridianam. Obseruabis enim illud instans, in quo gnomon super horizontem rectus, ex praecedentis capitis doctrina, proiiciet vmbram in ipsam meridianam lineam: Instat enim tunc Meridies: & omnis vmbra, quam tunc cuiuslibet perpendiculi filum proijcit, meridiana linea est: vnde si in ea umbra statim duo puncta signata per rectam copulantur, copulata iam noua linea meridiana est. Et altitudo Solis in dicto instanti supra dicto modo captata, dicetur altitudo meridiana. Est enim Solis in merno constituti altitudo & eius diei altitudinum maxima. Verum omnium altitudinum maxima accidit astro in horizontis vertice locato: quo in loco meridianus se cum verticali circulo vicissim dispescunt: quae quidem altitudo suscipit totam quadrantis periferiam filo videlicèt perpendiculi foraminatum latus aduerberante. Porrò ex obseruatione meridianarum altitudinum elicitur zodiaci obliquitas, siue tropicoru distantia. Capiantur enim duae meridianae altitudines ad duo solstitia spectantes, in duobus scilicet solstitialibus diebus, aestiuo scilicet atque hyberno assumptae: Nam dempta minori de maiore, supererit dicta obliquitas: cuius dimidium erit maxima Solis declinatio, Sed huiusmodi obseruatio, si fiat in locis intra tropicos positis, tunc altitudinum solstitialium meridianarum complementa conuncta dictam conflabunt obliquitatem. Hinc loci latitudo facillimè notescet. Sic coniunge duas meridianas solstitiorum altitudines: & aggregati dimidium capeIllud namque est altitudo aequatoris tui loci, hoc est, altitudo meridiana Solis in aequinoctiali constituti: Qua de circuli quadrante submota, relinquetur eiusdem loci latitudo: hoc est, poli altitudo, seu verticis ab aequinoctiali remotio.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
