Latin
Cap. 6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 179
Unproofread scanNot analysed yet
Quae obseruatio cum fit intra tropicos, tunc altitudinum solstitialium complementa sunt consyderanda: quae si aequalia sint, certum est locum sub aequinoctiali situm esse latitu dinis expertem: si verò inaequalia, excessus tunc dimidium erit ipsa regionis latitudo versus eam partem computanda, quorsum maior solstitialis altitudo fuerat, obseruatam. Hoc pacto &astrorum per instrumenti foramina perspectorum, ac Lunae altitudines mensurabuntur. Neque in Sole &planetis diuersitatem ingeret centrorum instrumenti &mundi distantia. Ex altitudine demum aequinoctialis tui loci, quae est latitudinis siue altitudinis poli complementum, collocare poteris aequinoctialis horologij planum, ad situm suae inclinationis, hoc pacto, in plano mei horizontis describam lineam meridianam a bl ex doctrina praecedentis: quam orthogonaliter in puncto C. fecet linea de. Mox in planitie meridiani, super lineam a b. perpendiculariter ad horizontem constructa, super puncto c. lineabo circulum a siponamque periferiam a f. tot graduum, quot habet altitudo aequinoctialis: &ducam rectam fc. Tunc enim planum, in quo iacent duae rectae de e. cf. ad aequidistantiam aequinoctialis situm erit in horizonte meo. In quo plano linea C f. meridiana erit: &linea dce. sextae horae antemeridianae &postmeridianae. Gnomon autem ab ipso puncto c. perpendiculariter ad horologij planum excitabitur, qui gnomon hic erit portio axis mundi. Itaque ex praecedenti capite &praesenti habemus situm quadruplicis hocologij, scilicet Aequinoctialis, Horizontalis, Mersi ac Verticalis. De quibus protinus est nobis singillatim tractandum. Horologij Aequinoctialis descriptio.