# Opuscula mathematica 18

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, REVERENDI DO. FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/18

Vnde loci aequalium & eiusdem nominis latitudinum sunt Periaecorum. Loci au tem aequalium & diuersi nominis latitudinum sunt Antoecorum: & tunc si eorum longitudines differant per semicirculum, sunt Antipodum. Latitudo autem semper poli celsitudinem aequiperat, De Ortu & Occasu Astrorum. STELLAE ortus matutinus est, qui fit oriente Sole. uespertinus verò, fit dum Sol occidit. Item occasus stellae matutinus ad ortum Solis: vespertinus ad occasum fit. Similiter Coeli mediatio per eundem respectum ad Solem nomina sortietur. Hos ortus, aut occasus quida Cosmicum, & Chronicum vocant. Sed diffinitio rem indicat, non vocabulum. De Climatibus. CLIMATA sunt paralleli praecipui habitationum, qui distinguum tur à Ptolemaeo secundum crementa diei maximi. Ponitur autem me dium primi Climatis in parallelo: vbi maximus dies habet horas 13. qui per Meroen insulam transit. Secundi Climatis medium in parallelo habente maximum diem horarum 13 1/2 qui per Syenem vrbem tran sit. Tertij Climatis medium in parallelo diei maximi horarum 14. qui per Alexandriam. Quarti Climatis medium in parallelo horarum 14 1/2 qui per Rodum. Quinti Climatis medium in parallelo diei maximi horarum 15. qui per Romam. Sexti Climatis medium in parallelo diei maximi horarum 15 1/2 qui per Borysthonem. Septimi Clima

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
