# Opuscula mathematica 180

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/180

Eritque hk portio axis mundi styli fungens officio ab vtraque horologij facie linea autem fe, erit lineae mersi in eadem facie: & angulus khc. latitudo loci: quantus etiam est angulus khf. & duo singuli apud k. Vnde parallii fhek. in horizonte latii 45. graduum erit quadratum: Cum alta ibi ęquatoris sit par latitudini loci. Deinde, vt deducam lineas horarias in hoc plano horologij aequinoctialis, exponam fge. rectam in plano, & ad spacium diameter sc. super centro g. describam circulum fe. cuius periferiam secabo in 24. arcus lineas XII. aequales: & per puncta diuisionum ac centrum g. ducan extraquantumlibet productas tales enim erunt lineę horariae horarum à Meridia. no inceptarum indices; quę sub poloin horolo gio horizontali & sub ęquatore pro ho rologio V ticali seruiunt: & inhorizonte obliquo pro horologio aequinoctiali, dum planum eius inclinetur ad situm aequinoctialis, in ipso horizonte. Ipsa enim se. erit linea meridiana: gl. autem linea horae primae post meridiem & deinceps reliquae per ordinem.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
