Latin
PRIMVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 189
Unproofread scanNot analysed yet
anguli ba c. b ca. hoc est latitudo loci &altitudo aequinoctialis erum aequales: &triangulum ab c. isosceles: tanta enim est ibi latitudo, loci, quanta aequatoris altitudo. Vnde semidiameter b d. perpendicularis ad a c. erit ibi stylus &in horizonte linea horae 12* praedictae ibit per punctum d. pedem scilicet styli: sed in verticali plano nusquam comparebit: quandoquidem ipsum verticalis horologi planum ipsum circuli horae 122 plano aequidistat: sicut linea bd aequidistat lineae eg. Caetera autem vt in priori figuratione consyderanda sunt. Demum si latitudo regionis excedat dimidium recti anguli, tunc quoniam altitudo aequatoris minor est latitudine loci; Iam ideo angulus b ac. maior erit angulo b ca. &ob id perpendicularis be. cadet intra puncta a d. &recta b d. continuata occurret ipsi gc. deorsum productae. Caetera omnia vt in prima descriptione consyderantur. Item in hoc differunt tres descriptiones: quòd in prima, stylus be. excedit vmbram rectam e c. Stylus verò bh. superatur ab vmbra versa hc. in aequinoctio scilicet. In tertia verò figuratione huius contrarium fit: quandoquidem vter que stylus aequalis est vmbrae à reliquo proiectae. In secunda verò figura, &styli &vmbrae in aequinoctio sunt aequales, perfectum scilicet complexae quadratum. Vnde &in tali horizonte, horizontale &verticale horologium eandem penitus linearum horariarum in vtroque ordine suscipiet dispositionem propter eandem aequatoris &axis ad vtrunque planum inclinationem. Sed redeo ad primam descriptionem factam pro latre minore quàm gr. 45. Ponamque in rectum ipsas bc. ca. lineas, quae iam sunt in proportione diametrorum aut semidiametrorum horizontis ¶lleli maximi integrè apparentium in meo horizonte: &super punctis ab. secundùm quantitatem ipsarum ac. cb. duos circulo rue quadrantes describam scilicet bk cacl. sese tangentes in puncto c. à quo perpendicularem ipsi a b. &perinde vtranque periferiam tangentem in eodem puncto excitabo e m. indefinitam. deinde secabo quadrantem periferiae minoris kc. in senos arcus inuicem ęquales in punctis non pro quir. quę puncta coniungam cum centro b. actis totidem rectis productisque ad occursum lincalineae cm. apud puncta totidem S tuxm. quae puncta connectam cum centro a. periferiae maioris, deductis totidem lineis quadrantemque secantibus in punctis y ziae Z. I. Erunt enim arcus cy. y 2. zi. iae. ae Z. ZI. horaria spacia in quadrante mei horizontis inter aequatorem &Meridianum quolibet: eandem enim diuisionem sortiuntur singuli quadrantes horizontis meridiano &aequatori interiacentes. &angustiora interualla sunt, quae meridiano viciniora. Cuius operationis demonstratio haud obscura est: Nam circuli horarij per polos, sicut aequatorem.