Latin
PRIMVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 192
Unproofread scanNot analysed yet
Et similiter eadem in collaterali quadrante: nam duo quaeuis spacia aequaliter remota à Meridiana linea sunt inuicem aequalia, &angustiora sunt meridianae viciniora: &protraham per puncta diuidentia centrumque a. lineas per totum horologij horizontalis planum: ipsae nanque sunt lineae horariae propositi horizontis horarum à meridie exorsarum terminatrices: posito enim c. puncto versus partes extantis poli, erectoque super puncto e. stylo e b. si styli vmbra ceciderit super a c. meridianam lineam, certum est instare meridiem. si vmbrae extremum ceciderir super ay. lineam quantum opus est productam, instabit iam hora prima ante meridiem: &sic deinceps. Non aliter inuentis horarijs spacijs in circulo verticali, sicut docuimus, easdem horarias lineas in plano verticalis horologij describemus: sed tunc pro linea a dec. sumam lineam chgf. quam in verticali faciam lineam meridianam, &in puncto g. secabunt se lineae horariae: punctum h. locus styli hb. punctum c. per quod incedit aequinoctialis linea: &punctum f. per quod linea horae duodecimae ab ortu vel occasu. Vel possum ex factis iam in horizonte lineis horaris elicere lineas horarias verticalis, hoc modo: Producam, quantum satis est, lineam a c. sumamque in ea portiones lineae chgf. in meo semicirculo primùm factas: deinde in linea aequinoctiali Co. notabo puncta, in quae cadunt horariae lineae in horizontis plano dudum sactae, quae puncta sint ῳ θπ λω. quae puncta connectam cum puncto g. &producam in planum totum lineas: &idem faciam ex altera parte lineae aequinoctialis Intelligam tamen lineam chgs. totumque planum Cgω. orthogonaliter erectum super horizontis planum: sic enim stabit pro verticali plano eritque communis sectio horizontis &verticalis linea ipsa aequinoctialis co. &recta coniungens centra ag. erit axis mundi: &styli duo eb. h b. communem verticem b habentes, semper in vnum punctum proijcient vmbram iudicem horae, siue in horizontis planum, siue in verticale desinat, siue in aequinoctialem lineam communem planorum limitem. Item axis a g. semper totam vmbram proijciet in spacium instantis horae, aut super horarias vtriusque plani lineas eiusdem horae limites. Nam sicut axis est communis sectio circulorum horariorum per polos mundi incedentium: ita eius axis vmbra fertur per singula ipsorum circulorum plana, &perinde per factas à planis lineas communiter in horizontis &verticalis planis. Quo fit &vt, sicut singula circulorum plana secant vtrunque horologium, ita vniuscuiusque circuli factae lineę in faciebus horologiorum continuentur ad vnum aequinoctialis lineae punctum. Hoc igitur modo describentur lineae horaria à meridie in omni horizonte obliquo, atque verticali horologio. Verum pro horizonte latitudinis 45. gr. vtere secanda descriptione semicirculi: Erunt enim in eo lineae ac. cg.