Latin
PRIMVS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 195
Unproofread scanNot analysed yet
Sic habes vniuersalem linearum horariarum vtriusque ordinis descriptionem &dispositionem, vt curioso lectori apertius notescat earum theoria: Non enim haec scribo his, qui sola praxi contenti speculationem asper nantur. Potes tamen omittere lineas occasuales siue meridianas, vt lubet &expedit. Nam quidam lineis horarum ab occasu more Italico ac Siculo tm contenti sunt, earumque partes solum describunt, ad quas vmbra styli iacitur: portiones, inquam, occidentales pro Sole orientali: portiones verò ortiuas pus Sole occiduo. Sic &portiones linea iu, quae a stylo sunt australes, omitti solent: quinnquidem vmbra, vt plurimum ad Septentrionem nobis proijcitur. Nec omittenda est illa consyderatio, quod sicut linea aequinoctialis incedens hìc per angulos trapeziorum suscipit per totum aequinoctij diem desinentias vmbrarum styli: similiter per reliquos trape ziorum angulos hinc &inde ab aequatore incedunt curuae periferiae, quae hypbolae vocantur, factae in horizontis plano à conicis superficieb. parallelorum, per circulorum horariorum in sphęra sectiones incedentium, in quas desinunt vmbrae, dum Sol in earum parallelis circumfertur. Et sicut in sphaera circuli horarij tangentes tangunt extremos parallelos, quos tangit horizon in punctis, in quibus eosdem secant circuli secantes: ita &praefatę 23. lis horariae à dictis circulis horarijs in horizontali plano, piectae, tangunt in ipso plano quandam curuam periferiam ab vnius dictorum parallis conica superficie (dum ab horizontis prlano secatr, factum, quae non hypbole, sicut caeterae à mediorum parall conis factae, sed Parabola vocatur, cuius axis est ipsa mervli. Et cui proprietates in 2 libello explanabuntur: in punctis, inquam, in quibus eandem curuam secant lineae horariae à circulis secantibus factae, horarum. s. meridianarum indices. Verticalis horologij in Sphaera obliqua cum vtrisque lineis descriptioXantepraemisso capite describam in plano verticalis lineam meridiaEnam cf. cum cęteris lineis horas à meridie limitatibus, seque in puncto g. vicissim secantibus. Sed puncta chg f. in ea linea, per primi descriptionem in semicirculo adinuenta, commensurabo per figurationem dictam in praemisso cap. instauratam, ne nimium spacium excedat paginae capacitatem. Punctum scilicet g. in quo simul se intersecant horarum lineae à meridie. punctum f. per quod incedit linea horae 122 ab ortu vel oce. punctum h. in quo erigendus est stylus ad verticalem faciem rectus. punctum denique c. per quod ducenda est aequinoctialis linea kc I. Cum autem hb. stylus sit perpendicularis ad planum verticalis: &ac umen styli b. situm sit in centro communi circulorum horariorum: iam ipse stylus bh.