# Opuscula mathematica 196.1-4

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, 196.1 to 196.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/196.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/196.1

erit portio axis circuli verticalis, & perinde communis sectio Meridiani & horizontis incedentium per polos ipsius verticalis: Igitur linea horae 24* ab ortu vel occ. quam facit horizon in plano verticalis, ibit per punctum h. secas ad rectos lineam Merdi cf. Nam, cum efisit perpendicularis ad horizontem, erit perpendicularis ad lineam dictam horae 24* in horizontis plano iacentem. Deinde linea gk. horae 19 à meridie secet aequinoctialem kclin puncto k. & linea horae 6 / à mer. gm. secet li horae 12* ab ortu vel occ. in puncto m. Nam per 21 & 32 Regulas sexti cap. linea ducta per haec duo puncta km. erit horae primae ab ortu vel occ. quae linea secat etiam lineam praedictam horae 242 horizontalem in illo puncto, in quo eandem secat linea horae / à meridie. Talia enim tria puncta in vna recta linea sita sunt, nisi in describendo sit erratum. Item linea gl. horae quintae à mer. secet aequinoctialem kCl. in puncto l. & linea horae 17 / siue 5 1/2 à mer. secet lineam horae 122 ab ortu vel occ. in puncto n. Nam per sextum caput, recta In. erit linea horae 233 ab ort. vel occ. quae etiam secabit lineam horizontalem, vbi secat eam linea horae 23/ siue 11 / à meridie, vt ex hoc certior fias. Adhuc linea gp. horae 202 à mer. secet aequinoctialem in puncto p. & linea horae 7* vel 19* à mer. secet lineam horae 122 ab ortu in puncto r. Nam per puncta pr. Ibit linea horae 22 ab or. vel oc. quae secabit li horizontalem vbi secat eam linea horae primae à Meridie. Denique linea gque horae 42 seu 16* à meridie secet aequinoctialem in puncto q. & linea gs. horae 172 vel 5* à mer. secet lineam horae 12. ab or. in puncto S. Nam coniuncta quis. erit linea horae 222 ab or. vel oc. quae secabit lineam horizontalem, vbi eam secat linea horae 232 seu 11* à mer. vnde certior eris. Et ne pluribus, quàm opus sit, tecum agam, eodem processu describes caeteras 20. lineas horarum ab ortu vel oc. numeratarum. Nam in hoc horizonte nostro planum circuli verticalis secat omnes horarios circulos; & perinde omnes horariae lineae in tali plano apparent descriptę.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
