Latin
196.5 to 196.6
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 196.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut &contingit ad omnem latitudinem, quae minor, maiorve sit dimidio anguli recti. Nam in verticali horologio latitudinis 45. gr. praecise non apparet linea horae 122 ab ortu vel occ. quoniam talis horologij planum aequidistans iam plano circuli horae 122 illud minime secat: &ideo lineam eius circuli non suscipit. vt in 5o cap. dictum est. Completis igitur lineis horarijs vtriusque ordinis, procreantur &hîc per ambitum cancellatae linearum horariorum sectiones, sicut &circulorum plana lineas facientia se vicissim in sphaera intersecant. Item sicut vnusquisque parallelorum in sphęra incedens per cancellatas circulorum sectiones describitur à Sole, dum facit arcus diurnos integrarum ac praecisarum horarum; ita curua periferia à cono talis paralleli in plano verticali secante facta, suscipit per illum diem vmbrarum styli desinentias. &sicut Horologium verticale cum vtraque linearum sicut in sphaera circuli serie ad latitudinem graduum 38. horarij tangentes tangunt extremos paral lelos, quos tangit horizon, in punctis in quibus eosdem secant circuli per polos horarij: ita &hic descri ptae 246 horariae lineae ab ortu vel occ.