Latin
201
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 201-2
Unproofread scanNot analysed yet
in aequinoctialis horologij conuersione. Sic enim habes pro vtraque facie tam horologij verticalis, quàm ęquinoctialis, quanquàm horizontalis, absolutissimam lineamento rum cum stylo descriptionem atque situm sub vno labore. Potest &Meru horologium conuerti non solum ad suam ęquidistantiam, hoc est, vt ex orientali fiat occidentale, sed etiam ad alios situs. Sed audi perspicacissime lector, quo pacto conuertatur hoc meridianum horologium: Nam cum meridiano aequidistet, qui vnus est de numero circulorum secantium, potest &ad aequidistantiam cuiusvis talium circulorum redigi, mutatis tamen linearum officijs. Talis autem conuersio fit super axe mundi, qui plano ipsius horologij semper aequidistat, ita vt acumen styli semper immotum in axe dicto situm permaneat. Si itaque horologium meridianum ad orientem vergens super axe mundi conuertatur, donec ad sui situs aequidistantiam restitutum vergat ad occidentem, praestabit tunc horarum iudicium ad solem occidentale, hoc est, postmeridianum: uerùm linea horizontalis fiet linea horae 121, &econtrario: &linea horae primae, fiet linea horae 13* addito semper duodenario in horis ab ortu uel occasu. In his autem, quae à meridie numerantur, ablato eodem numero. sic linearum officia mutantur. Faciam &aliam merri orientalis horologij conuersionem ad aequidistantiam circuli horarij secantis horae sextae, qui merni orthogonaliter super axe mundi secat: oportebit autem conuerti horologium per quadrantem vnius reuolutionis, vt ad circuli prędicti horę 68 redigatur aequidistantiam: vn oportebit &horarum officia variare, addito singulis linearum numeris senari o. Quare linea horae 1822 ab ortu vel occ. assumet officium lineae horizontalis, quae 242 terminat. Item linea horae 18 à meridie fungetur vice meridianae: linea horae 192 à meridie indicabit primam indidem numeratam. &sic deinceps in caeteris.