# Opuscula mathematica 201

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/201

Qua quidem conuersio fit super axe meridiani: qui axis incedit per acumen styli aequidistis horizontali & aequinoctiali lineis. Namque acumen styli situm intelligitur in centro omnium circulorum horariorum & maiorum. Posito ergo dicto axe, fixoque ad acumen styli & immoto manente, circunuoluatur paries horologij verticalis, donec facies meridiana vergat ad partes oppositas ad aequidistantiam .s. prioris situs restituta, stante styli acumine vbi prius erat: sic enim locata facies prae stabit horarum iudicium ad Solem à dictis partibus radiantem, commutatis tum linearum inscriptionibus, vnoquoque scilicet horarum numero in complementum sui vsque ad 246 traducto, vt exempli causa, linea quae inscribebat vnius horę, vocetur horarum 23. & quae duarum, nunc 2222 & quae trium, nunc sit 21. & sic deinceps. Similis penitus & super eundem Meri axem conuersio fieri poterit in horologio aequinoctiali, de quo in nono capite disseruimus. Neque oportet conuersionis modum repetere, modò seruetur aequidistantia situs faciei, vt horologio conuenit. Non aliter, neque super alium axem conuerri posset facies horologij horizontalis, de quo in 129 cap. ita vt inspiciar inferius hemisphaerium, vsumque praestet antipodibus nostris: ququidem nos inde radium solarem non suscipimus: neque opus est vt modum hic tradam, eandem .n. verba repeterem: hoc enim mutato, vt facies hic ad aequidistantium suam inuersa restituatur. vt congruus horologio situs seruetur. linearum inscriptionibus commutatis, vt dictum est: tam in horizontalis huius, quam

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
