# Opuscula mathematica 206

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, 206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/206

Et in vniuersum est in omni horologio notandum, quòd sicut Sol semper inter suos tropicos defertur; ita & flexae lineae à tropicorum conis in horologiorum planis factae includunt omnes vmbrarum à Sole proiectarum desinentias: quamobrem quidquid linearum horariarum extra huiusmodi flexas extenditur, omitti potest, cùm illuc vmbra nunquàm attingat: quanquàm Lunae radiantis proiectio dictos limites aliquantum egrediatur. De horologij portatilis rectificatione. Cap. 18. VM ex Astronomicis instrumentis quędam sint stabilia, quaedam Cportatilia; nostra Solaria possunt vtrique numero ascribi, quamuis magis illis conueniat firmitas, sicut loci situs & circulorum dispositio immutabilis est. Verùm, quae portanda fabricantur, non nisi ad vsum climatis cui attributa sunt, transferri possunt: non enim tolerant notabilem latitudinis mutationem: Neque ergo Solarium pro Sicilia mihi laboratum, conueniet Romae, multoque minus Venetijs, aut in loco qui Septentrionalior, aut australior est Sicilia nimio interuallo. Cum autem transfertur horologium per clima suum, semper erit rectificandum ad situm congruum, vt scilicet ad libellam locetur, & meridiana linea in sua praecise positione iaceat, & linea aequinoctialis à stylo versus extantis poli partes in horizontali horologio obliquae sphaerę nam in sphera recta aequinoctialis linea per styli pedem transit. Et rectificato sic horologio horizontis, caetera horologia faciliter ad situm suum adaptantur. Namque meridianum horizontali horologio orthogonaliter erectum, meridianae lineae ponendum est aequidistans: verticale autem similiter superstructum ad aequinoctialis lineae aequidistantiam: & cętera, vt situs eorum postulat. Sed audi quo pacto locandum ac rectificandum sit horizontale Solarium: scis enim semper vmbrae gnomonis terminum ferri per circulum in horologio aequinoctiali, in reliquis autem & horizontali per aliquam curuam periferiam: & singuli dies singulas habent periferias, quas vmbrarum limites describunt. Si ergo tantae capacitatis sit horologium tuum, vt linearum interualla capiant horarum partes & singulorum parall elorum periferias; serias; consyderabis periferiam tui diei siue per arcus diurni quantitatem.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
