# Opuscula mathematica 214

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, FRANCISCI MAVROLYCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/214

iam per diffinitionem in principio secundi sphaericorum elementorum, communis sectio planitierum talium circulorum quę sit recta CK. tanget vtrunque circulum in puncto c. Nullum itaque punctum in plano circuli Cy extra lineam cae erit in superficiebus conicis: sed vnumquodque extra eas. Assumatur enim in dicto plano punctum quoduis h. extra lineam cae. & ducatur linea recta a h. & producatur donec incidat lineae cK. ad punctum k. omnino enim incidet ad aliud punctum quàm e. Itaque punctum K. erit extra periferiam bx c. quandoquidem recta kc. tangit periferiam dictam in stylo puncto C. Et perinde linea recta a hk. erit extra conicas superficies: & ideo punctum h. extra easdem. Similiter ostendam, quòd omnia puncta in plano circuli cy. extra lineam cae. recepta, erunt extra conicas superficies: Quamobrem planum circuli cy. super solum latus cae. tangit conicas superficies. Et sicut hoc ipsum demonstratum est de meridiano & horizonte; ita de quibuslibet alijs duobus horarijs circulis vno tangente & altero secante super contactum demonstrabitur. Vt autem residuum propositi explanetur, sit in exemplum planities quaepiam pręter verticem conicum a. vtpote planum circuli bX c. secet conicam superficiem, & facta sectio sit flexa b Xc. secet planum circuli tangentes cy. & sectio sit recta CK. quae iam tangit flexam in puncto c. in quo planum dictum secat latus conicum a c. & in quo flexam secat recta bc. quam dicta planities facit cum plano a bc. circuli secantis. Quod enim rectae lineae sint communes sectiones planorum, patet per tertiam vndecimi Euclid. Quod autem sectus conus plano praeter verticem flexam faciat, patet in genere ex 22 primi conicorum, speciatim vero 42. 113. 122. & 132. eiusdem. Itaque recta bc. secans fi exam, erit horaria linea terminatrix horae à meridie, quam terminat circulus a b c. in cuius plano iacet. Itemque recta CK. tangens flexam, erit horaria linea horam ab ortu vel occ. discriminans, quam circulus cV. à quo generatur, discriminat. Vtpote meridianus circulus facit meridianam lineam: proximus autem ad occasum per polos, primam post meridiem, & caeteri deinceps caeteras.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
