# Opuscula mathematica 215.5-6

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, 215.5 to 215.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/215.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/215.5

in cono facta erit curua quaedam periferia, cuius crura per conicam superficiem infinitam in infinitum procedunt dilatata, cuius axis seu diameter lo. quae nusquam, & si in infinitum producta, occurret conicae superficiei, quae sectio à praestantissimis Geometris parabola dicitur, vt constat per 1 am primi conicorum. Sectio denique à plano per plqr. ducto generata duplex est: nam vtrunque conum secat: & similes in singulis conis sectiones fiunt. quarum axis seu diameter communis est Iqu. haec autem est curua quarti generis periferia, cuius brachia per conicam superfidiem delata in infinitum augentur: quę sectio hyberbole uocatur, tam in vno cono, quàm in altero: vnde & ambae hyperbolae contrapositae dicuntur, vt patet per 142 primi conicorum. Ex his solus circulus habet vniformem periferiam: congruunt enim in vno circulo arcus aequales Ellipsis autem quàmuis in se ipsam perfecto ambitu coeat, tamen circa vertices maioris diametri suscipit curuatiorem periferiam: & eò est oblongior, quò planum secans obliquius est ad conum.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
