# Opuscula mathematica 216

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, FRANCISCI MAVROLYCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/216

verùm semper à praecipuis diametris sese orthogonaliter secantibus distinguitur in 4orquadrantes inter se similes & aequales. Parabola verò brachia in infinitum protendens, sicut semper minuit pedetentim, ita nunquàm deserit curuaturam: & in duo similia secatur ab axe. & omnes parabolae sunt inter se similes, sicut & circuli: fiunt enim eodem ductu plani penes latus conicum extensi. Non aliter hyperbole, vtrinque ab axe suo similia proijcit brachia nunquàm coeuntia & paulatim curuaturam minuentia: verùm ab obliquiore plano angustior generatur hyperbole. Sed de his Tertium particulatim agetur per singula horologia. Sed prius exponam terpambulum. tium quoddam praeambulum, quod est tale: Plano quopiam circuli conicam tangente superficiem: omnis recta aequidistans lateri contactus extra planum tangens ad partes coni, producta omnino coincidet superficiei conicae. Resumam lineamentum primi praeambuli, in quo conum ab c. cuius vertex abasisque circulus IxC. tangit planum circuli cy. super latus conicum a c. existente basis & plani tangentis coni sectione recta cK. quae vtrunque circulum tangit, vt constitit. Et ponatur per quoduis punctum extra planum a ck. tangens, ad partes tamen coni, quod punctum sit s. ipsi a c. lateri contactus aequidistans recta su. quantumlibet remota à plano & à cono. Aio, quòd linea s uproducta coincidet omnino conicae superficiei in infinitum extensae. Quod sic demonstrabo: Cùm linea s usit aequidistans ipsi a c. quae ad punctum c. occurrit plano basis bxc. iam & ipsa eidem plano coincidet: coincidat ad punctum u. Et coniungatur recta Cu. quae, per 152 tertij elementorum secabit circulum bx c. quiuquidem recta cK. tangit eundem. secet in puncto X. Et ducatur latus conicum a x. per pi primi conicorum Erunt ergo, per 72 vndecimi elementorum lineae a c. su. ax. in vno plano: coincidit autem x a. linea ipsi a c. lineae apud a. Igitur & eius parallelo su. coincidet. Verùm per primam primi conicorum ax, continuata semper iacet in conica superficie: Itaque s u. ipsi iam aX, coinQuartum cidens conicae superficiei, sicut demonstrandum proponitur, coincidet. pambulum. Postremum praeambulum erit.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
