Latin
FRANCISCI MAVROLYCI
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 217
Unproofread scanNot analysed yet
Plano tangente conicam superficiem, omnis recta in ipso plano iacens &aequidistans lateri contactus, nunquàm occurret conicae superficiei, quanquàm in infinitum &vtrouersum continuata. Nam, sicut in primo praeambulo fuit ostensum, contactus plani cum conica superficie fit solum super ipsum latus contingentiae: &omnia dicti plani puncta extra hoc latus, sun extra conicam superficiem: igitur linea in ipso plano existens &lateri dicto aequidistans, quoniam semper extra latus cadet, semper extra conicam superficiem deferetur. De flexis, quas secant &tangunt horariae lineae in obliquis hori (ontibus, &singulos situs &sin