# Opuscula mathematica 217-2

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/217-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/217-2

Cap. 2. gula horologia. TYIS praemissis, veniam ad singularia, incipiens ab horologio aequiHnoctiali, quoniam illud vsum praestare potest cuilibet horizonti si ad eius situm adaptetur. Sit itaque sphaerae centrum a. parallelorum, quos tangit horizon obliquus, diameter bc. de. in plano meridiani: eorum centra fg. per quae axis mundi fg. conis sectio meridiani & horizontis linea e ac. quae latus conicum est, super quo horizon tangit conicas superficies, quarum communis vertex a. & bases b xic. de z. circuli. linea b à d. communis sectio meri cum circulo horae 122 ab or. vel oc. quae latus conicum est, super quo circulus horae praedictae tangit conicas superficies: sicut in puos praeambulo praecedentis capitis ostensum fuit. Et in eodem plano merri, linea hai. secet ad rectos axem fag.eritque hai, conis sectio meriri & aequatoris. Eritque angulus ca g. & vnusquisque trium reliquorum inter axem & conica latera contentorum & ad punctum a. coeuntium, alti poli, siue latitudo regionis: Angulus autem e a h. & vnusquisque trium reliquorum, prius dictis extrinsecorum, fiet complementum dictae altitudinis poli, seu localis latitudinis. Quod quidem lineamentum singulis sitibus obliqui horizontis erit commune, angulo quidem latnis ad situm propositum determinato. Vbi in primis notindum est, quòd quando angulus gac. altitudinis poli minor est dimidio recti, hoc est 45. gradibus; tunc angulus b a c. est acutus & eius contrapositus. Qu autem angulus gac. est dimidium recti, tunc anguli octo ad punctum a. coeuntes, sunt aequales inter se: & tunc linea b a d. est axis horizon tis: & iacet in plano circuli verticalis, qui in tali situ est idem cum circulo praedicto horae duodecimae tangens conos super lineam b a d. Quando verò angulus gac. excedit recti dimidium, tunc altitudo poli incipit excedere altitudinem aequinoctialis. In horologio itaque aequinoctiali horariae lineae secantes circuli periferiam secant, in ijs punctis, in quibus eandem tangunt lineę horarum tangentes. Sic fit vt, omnis linea secans circulum in duobus punctis secent, ad diametrum positis, in quibus eundem tangunt duae tangentes & aequidistantes: Capiam enim ad hoc intelligendum in praefato lineamento, ex axe porHorologium aequinoctiale.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
