# Opuscula mathematica 217

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, FRANCISCI MAVROLYCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/217

Plano tangente conicam superficiem, omnis recta in ipso plano iacens & aequidistans lateri contactus, nunquàm occurret conicae superficiei, quanquàm in infinitum & vtrouersum continuata. Nam, sicut in primo praeambulo fuit ostensum, contactus plani cum conica superficie fit solum super ipsum latus contingentiae: & omnia dicti plani puncta extra hoc latus, sun extra conicam superficiem: igitur linea in ipso plano existens & lateri dicto aequidistans, quoniam semper extra latus cadet, semper extra conicam superficiem deferetur. De flexis, quas secant & tangunt horariae lineae in obliquis hori (ontibus, & singulos situs & sin

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
