Latin
Cap. 2
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 218
Unproofread scanNot analysed yet
tiones a p. a q. aequales, quae m pro stylis erunt. &per signa p q. producam plana aequidistantia basibus b x c. d z e. conorum quae conos secando, facient, per 42 primi conicorum circulos, qui sint luque. myn. quorum centra perque eruntque lineae lk. mmeorum cum meridiano communes sectiones: &perinde lineae meridianae dicentur. Caeteri autem circuli horarij per polos super axe fg. se inuicem secantes, secabunt circulos luk. m yn. in arcus 248 aequos, facientque in eorum planis diametrales lineas horarum à meridie. Et sicut horizon tangit ipsos circulos in punctis lm. circulus autem horae 122 ab ort. vel oc. tangit eosdem in punctis In. in quibus quatuor punctis meridianus secat eosdem; ita &reliqui circuli horarij per polos cum correlatiuis circulis tangentibus facient. Quando ergo Sol declinabit ab aequatore hi. ad partes poli extantisg. spectabit faciem horologij myn. &in eam proijciuntur vmbrae styli qa. extremitas in eam scilicet horariam lineam, cuius horarium circulum Sol possederit. Quod si Sol ab aequatore hi. declinauerit ad partes occulti poli f. tunc irradiabit faciem horologij luk. &vmbrae à stylo p a. proiectae similiter horarum indices erunt. In ipso verò aequinoctij vtriuslibet die radie iaculabitur vmbras per vtranque faciem infinitas. In horologio autem horizontali obliqui situs, horariae lineae secantes parabolen secant singulae, meridiana linea excepta, in duobus punctis, in quibus hinc inde tangunt eandem geminae lineae horariae tangentes. Nam meridiana linea cum sit diameter transuersa parabolae, in solo vertice lecat eam, vbi eandem tangit linea horae 122. Horizon autem, qui aequidistat horologij plano minime facit lineam. Repetita itaque conorum descriptione, per punctum a. traducam ipsi e a c. ad rectos lineam sa r. vt ipsae a r. a s. sint mihi pro stylis inuicem aequales. Et per puncta BS. ducam ipsi e a c. aequidistantes indefinitas: quae quidem secent b cad. rectas apud In. axem autem apud qp. ipsam b d. apud kmipsamque hi. apud easdem notas. Et super ductas li. nh. erigam plana parallela &ad meridianum orthogonalia: quae conos a b e a de. secantia facient per vndecimam primi conicorum parabolas circum diametros k. mn. quae sintx kz. vm y.