# Opuscula mathematica 220

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/220

medium erit inter puncta qk. Si denique latitudo 60. gradus excesserit, punctum r. magis approximabit puncto q. Nobis tamen: satis erit tres posuisse descriptiones: vnam pro latitudine minori 45. gradibus: alteram pro 45. grad. reliquam pro maiori. Nam ex prima & tertia caeteri situs facilè notescent. Lineas autem horarias in his horologijs Horologij horizontalis theoria ad lat. maiorem grad. 45. non protraximus: eas enim lectoris perspicacia intelliget, praesertim in 9°. 10°. 119. & 120. praecedentis libelli capitibus in exemplum praxeos delineatas. Item notandum quòd dato, quòd Sol deferatur in periferia basis vnius conorum per motum diurnum: tunc vmbrę styli extremitas circumlata describet ipsam circuli seu parabolae periferiam in altero cono per planum horologij factam. Adhuc sciendum, quòd si super axem meridiani circumuoluantur praescripta horologia semicirculari conuersione, iam vnum ex eis redigetur in situm alterius: hoc est inferius ad si tum superioris, & superius ad situm inferioris: de qua conuersione in 15° cap. praemissi lib. actum est. Quae tamen ideo huc inducta sunt, vt horologiorum theoria innotescat lectoribus apertiùs. De horologio verticali & meridiano hor (ontis obliqui, quaeque in eis flexae secentur & tangantur à lineis horarijs. DERSEVERABO in eadem conorum descriptione, supponens angulum laritudinis loci gac. primo minorem dimidio recti: nanque in horologio verticali talis situs horariae lineae secantes secant ellipsim in binis singulae punctis in quibus tangunt eandem lineae horariae tangentes. & stylus erit portio axis verticalis: sicut in horizontali horologio fuit portio axis horizontis. Itaque de linea e a c. quae communis sectio est mervi & Horologij verticalij theoria ad lat. minerem horizontis & axis verticalis circuli, capiam aequales portiones a k. a m. quae mihi pro stylis erunt. & per puncta kn. ducam ipsi e a c. perpendiculares kI.mn. quae productae coincidant axi apud perquoe puncta: lateribus conorum apud klamn.puncta: & ipsi hi. aequinoctiali apud easdem hi. notas. Deinde lineis kl.mn. superstruam plana triam gulis ab c. a de. hoc est plano meridiani orthogonalia: quae per 1321 primi conicorum, secando conos facient ellipses, quarum diametri primae sunt kl. mn.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
