Latin
Cap. 2
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 224
Unproofread scanNot analysed yet
in axe meridiani situs respiciat ortum vel occasum vmbramque iaciat ad eius horae lineam, cuius tunc circulum Sol possidet, quamquam istoc horologium super axe mundi fg. conuerti possit ad diuersos situs: sicut in 15. cap. praemissi libri docuimus. De horologio verticali ad latitudinem gr. 45. maiorem, deque contrapositis periferijs. quas in eo lineae horariae secant &tangunt. Cap. 4. IN horologio verticali ad latitudinem, quae dimidium recti anguli Texcedit horariae lineae secantes, secant contrapositas hyperbolas singulae in binis punctis: quae duo puncta sunt, aut in vna tantùm ex periferijs: aut singula in singulis: sic fiunt 24o1 puncti, in quibus totidem lineae hororariae tangentes contingunt dictis periferias. Quando autem circulus verticalis secat conos super bina latera con ctatuum, abscindens videlicet de basi conico arcum duarum, aut 4°9 aut sex, aut alterius paris numeri horarum: tunc lineae horariae à circulis Conos super dicta latera tangentibus in horologij plano factae, nusquam cum periferijs tactum admitrunt: quanquam in infinitum ad vtrasque continuatae: sunt enim non tangentes contrapositarum. lineae verò horariae à circulis per polos, qui super dicta latera conos secant, in horologio facte sunt non tangentium singulae singularum equidistantes: quare per 132 secundi conicorum, &singulae in singulis punctis vnam tantùm hyperbolarum secabunt. Et euanescent de numero 24. punctorum, duo puncta contactuum, sicut §ionum. Iam enim in pręcedentibus cum constiterit ad latitudinem gra. 45. minorem, conos, quos Hori zon contingit verticalis horologij plano secto (singulas ellipses efficere, ad latitudinem verò praecise graduum 45. parabolas: Hic ad latitudinem gr. 45. maiorem demonstrandum est, eiusdem plani ductu in huiusmodi Conis effici contrapositas hyperbolas. Oportebit enim in praescripta Conorum descriptione angulum gac. latitudinis talis excedere dimidium recti: &perinde totum angulum ba c. maiorem esse recto: Quare planum circuli verticalis secabit Conos per verticem a. faciens per 33 primi contriangula a 6ψ. a90. Assumptis ergo, vt in praecedenti, aequalibus stylis a k. a m. ductisque per puncta km. planè ad aequidistantiam verticalis, scilicet dictorum triangulorum, fient per 142 primi conicorum ac 28 praeambulum po cap. huius lib.