Latin
Cap. 2
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 226
Unproofread scanNot analysed yet
à verticali abscisus erit duarum horarum. In hoc enim casu lineae dictarum horarum 11. &13 nunquàm coincident periferijs hyperbolarum, quanquàm vtrinque in infinitum productae &aequidistabunt, linea quidem horae I1 lineae horae vnius antemeridianae &reliqua reliquae. Nam, cum circulus horae 11. &circulus horae vnius antemeridianae &verticalis secent se inuicem super lineam §a ę. planum autem hyperbolarum kx. r2. aequidistet plano verticalis: Iam per 28 lemma tertij cap. praecedenti libri, reliquorum circulorm in plano hyperbolarum sectiones, hoc est, linea horę ii. &linea horae vnius an meridianae inuicem aequidistantes erunt, &eodem syllogismo linea horae 13 concludetur aequidistans linea horae vnius post meridianae. Cum autem per 168 11. elorum, linea b a o. aequidistet lineae horae 11. sunt enim cones sectiones circuli talis horę cum planis aequidistantib. s. circuli verticalis &horologij, sitque 6 a 4. latus contactus, super quod. s. circulus dictae horae tangit conum: propterea, per 4. praeambulum, primi cap. huius lib. linea horae 11. quamquam in immensum vtrinque continuata, nunquam coincidet superficiei conicae, &perinde neque periferiae hyperbolicae. &hoc idem simili argumento, de linea horae 13. demonstrabitur. Quamobrem tales duae lineae, in hoc exs, horae 11. &horę 13. se inuicem in pucto medio inter kr secantes, quod est contrapositarum centrum, nusque &si in infinitum vtrouersum productae contactum cum, periferijs admittent. Imò quaecumque linea ipsarum vni aequidistans, ipsique ac periferiae interiecta, omnino continuata periferię occurret, per 3. pręambulum primi cap. quinquidem, aequidistans erit, per 9. 11. elorum lateri contactus 928. vel ψ aω. &extra planum tangens seorsum ad partes coni posita. Ex quibus concluditur, quod tales lineae horarum ii. &13. sunt Non tangentes hyperbolarum Spositarum kx. r2. &incedentes per punctum medium ipsorum punctorum kr. quod est hyperbolarum cetrum: Talis enim conditio nullis nisi Non tangentib. accidit. Et hoc erat demonstrandum. Id idem faciemus pro plano hypbolarum my. tu. Quod, si pro circulis horarum vnius an &postmer. assumpsissemus circulos horarum duarum ante &post mer. &pro circulis horarum 11. &13. ab or. vel oc circulos horarum 10. &14. indidem numeratarum; id idem pro lineis horarum talium conclusissemus: Nam lineae horarum 10. &14. in eo casu essent Non tangentes hyperbolarum. posito videlicèt arcu paralleli 8 bψ. quatuor tunc horarum. Idemque pro caeteris horarijs circulis hinc inde à meridiano aequaliter semotis. Hoc itaque modo, cum tales duae horariae lineae nunquàm tangant periferias, pereunt iam duo puncta contactuum de toto numero, sicut &totidem puncta sectionum: Nam duae lineae horarum à meridie hinc inde sumptarum dictis Non tangentibus aequidistantes in singulis tantum punctis hyperbole kx. per 13 secundi conicorum, coincidunt. Vnde supersunt 22. puncta contactuum in quib. &totidem sectiones: Quod de propositione demonstrandum supererat. Vnde manifestum est, quod id, quod in horologio merid.