# Opuscula mathematica 230

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/230

Et coniungam puncta diuisionum per totidem lineas, ita vt parallelogramma faciant: sintque iam coniunctae ed. Fl. gk. ch. quae secabunt lineam a b. in totidem punctis m. npq. Sic enim ipsa a b. in ipsis punctis in quinque partes aequales, iuxta propositum diuiditur. per 122 sexti elementorum Euclidis. REGV.A. Si inter duas datas rectas a beb c. velim comperire mediam proportionalem; describam super totam a c. semicirculum a de. & à puncto b. excitabo per 78 cap. praedictum, lineam b d. perpendicularem ipsi a c. & periferiae apud d. incidentem, quae per octauam sexti Euclidis media perpendicularis est inter ipsas a bab c. sicut volebam. REGVLA 3. Quòd si inter lineas ab. ac. libeat mediam proportionalem inuenire; super ac. maiorem lineabo semicirculum, atque vt in praemissa bd. perpendiculari excitata, coniungam a d. quae erit media proportionalis inter ipsas a b. a c. propter octauam sexti praedictam. REGVLA 4. Item, si opus sit ipsis a c. c.d. datis tertiam proportionalem subiungere, quarum a c. maior. describam super ac. maiorem ex eis, vt prius, semicirculum a dc. Et intra semicirculum coaptabo per circinum ipsam c d. Et à puncto d. ducam db. diametro perpendicularem eritque, per octauam memoratam bc. tertia proportionalis ipsis a c. cd. sicut volui. REGV. 5. Datae sint tres lineae a b.bc. b d. si oporteat quartam inuenire, ad quam bd. sit sicut ab –bc. coniungam a c. Et producam bc. cui apud e. occurrat linea de. ipsi ac. aequidistans: eritque, —DC. propter similitudinem AAlox, sicut a b b e.Itaque b e. erit linea quaesita. sic b d– REGVLA 6. Quòd si oporteat lineam be. secare secundùm proportionem ipsius a d. sectae in puncto a. tunc coniungam de. ipsique aequidistantem ducam a c. quae secet ipsam be. in puncto c. Eritque ob causam dictam, sicut ba –a d. sic iam b e - ce. REGVLA 7. Vel si linearum aequidistantium a c. de. altera diuisa, libeat reliquam similiter diuidere; coniungam earum extrema ductis da. ec. ad punctum b. concurrentibus (concurrent enim, si a c. de. sunt inaequales) & punctum concursus b. iungam cum puncto lineae diuisae, ducta bg.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
