# Opuscula mathematica 232.1-4

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, 232.1 to 232.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/232.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/232.1

sinus versus eidem arcui bd. debitus vocabitur: quae adeò aperta sunt, vt demonstratione non egeant. REG. 2. Eadem autem elicere potero ex semicirculo sic. Si velim ortui ak. simili db. sinum debitum assignare, continuabo in semicirculo a fe. ipsi a k. aequalem arcum kf. & ducam chordam a f. quam esse dico sinum ipsius arcus bd. Item coniungam fe chordam, quę similiter sinus erit secundus arcus bd. Item abscindam de diametro ea. ipsi ef aequalem em. nam ma. residuum erit sinus versus eiusdem arcus b d. Quod sic ostenditur. In circulo bdc. chorda dupli arcus bd. dupla est ad sinum dg. & dupla itidem ad chordam a f. arcus a kf.quanuam scilicet arcus sunt similes, & diameter diametri dupla. Igir chorda a f.aequalis linui dg. Sed anguli ad g. & f. sunt recti. igtr per pen. primi elorum, cùm a e. a d. sint aequales: erit & se. aequalis ipsi a g. vel dh. sinui sedo, scilicet arcus dicti bd. Vnde per conceptionem, supererit ma. aequalis ipsi bg sinui verso arcus eiusdem bd. Sic quos habuimus sinus in circulo maiore b dc. habemus & in minore a se. per chordas. Item, quanim triangulum à fe. est aequilaterum & aequiangulum triangulo dga. & triangulo a hd. dam pridem aequalis erit angulus da h. angulo fa e. Sed angulus fae. cum angulo fac. per 133 primi elorum faciunt duos rectos: ergo & angulus d a h. cum angulo fac. complet duos rectos: Quare per 14 eiusdem daf. est vna recta linea. Et propterea dato arcui bd. sinum debitum quaesiturus possem continuare rectam da. donec occurrat periferiae circuli minoris ad punctum f. & inde connectere se. ipsique aequalem em. abscindere: sic enim, vt prius, haberem chordam a s. pro sinu recto arcus bd. chordamque se. pro sinu eiusdem arcus secundo: & ma. sinum eius versum. REG. 3. Contrà, si iubear, dato sinui a h. exquirere arcum debitum: tunc à puncto h. excitabo ipsi a c. ad rectos hd. donec occurrat periferiae in puncto d. eritque bd. arcus, quem quaerimus.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
