# Opuscula mathematica 234

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/234

sic sit nl –lm. Deinde per punctum l. ducam ipsi a d. aequidistantem glh. incidentem periferiae apud h. & axi aequinoctialis perpendiculariter apud g. Nanque arcus Coluri dh. quantuscunque sit, erit quaesita propositae stellaedeclinatio. Nam si punctum l. super da e. aequatoris diametrum caderet, nulla esset propositae stellae declinatio. Cuius operationis demonstratio est: quòd circuli latitudinum per locum stellae, punctumque aequinoctij transeuntes abscindunt de zodiaco eiusque parallelo, quorum semidiameter fiunt a bamn. similes arcus, quorum sinus recti sunt a f.In. & parallelus ęquatoris, cuius semidiameter gh. secans dictum zodiaci parallelum super locum siue centrum stellae (ipsis iam semidiameter apud l. punctum se inuicem secantibus) secat colurum prędictum in puncto h. Quare arcus eius dh. erit quaesita declinatio. REGVLA 4. Nunc eiusdem stellae rectam ascensionem eliciam sic: Secabo ex praecedentis cap. doctrina ipsam a d. in puncto k. ita vt sicut est gl–lh. sic sit a k–kd. Namque a k. sinus erit ascensionis rectae, quae debetur propositae stellae, à proximo nodo computanda: vnde arcus tali sinui respondens ex praemisso cognitus, erit talis ascensio. Namque circulus declinationis stellae cum coluro aequinoctiorum includit de ęquatore & eius parallelo, quorum semidiameter a d. gh. similes arcus, quorum sinus sunt a k. gl. qui arcus singuli sunt quęsitę ascensionis quantitas. Sic habes praxim & demonstrationem. REGVI. A 5. Est & alia via inueniendi punctorum zodiaci declinationes & rectas ascensiones: cuius regulas hic protinus explicabo. Assumat angulus ba d. maximę declinationis zodiaci periferiam bd. cuius sinus rectus sit bc. ad semidiametrum a d. perpendicularis. Mox continuabo in rectum ipsam ac. ponamque ipsi c b. ęqualem ce. superque centro c. describam circuli quadrantem b se. Intelligam autem b se. quartam zodiaci inter duo proxima cardinum puncta: vt scilicet e. sit ęquinoctij: b. verò solstitij punctum. sit autem f. punctum zodiaci propositum, cuius velim declinationem, vt scilicet eius à vicino ęquinoctio distantia sit arcus e f. & per punctum f.ducam ipsi ce.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
