# Opuscula mathematica 240

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/240

meridianum secat. Similiter in cęteris casibus me expediam, qucunque ad datam Solis aut etiam alterius cuiuscunque astri distantiam à merv, siue antemeridianam siue postmeridianam, eius altitudinem super horizontem elicere voluero. REGVLA 22. Contrâ verò, si ex alt“s Solis aut astri proposita distantiam eius à Meridiano comminisci iubear. Tunc sit iam data ipsius altitudo arcus mc. & Si sol sit in aequatore, ducam per m. punctum lineam mo. aequidistantem ipsi b c. & secantem ipsam da. in o. puncto. nam arcus ipsi do. tanquàm sinui verso, aut ipsi oa. tanquàm sinui secundo debitus per 68 cap. praemissum inuentus erit distantium Soli vel astrià meridiano quaesita, siue antemeridiana siue postmeridiana. Quòd si Sol vel astrum sit extra aequatorem, vtpote in parallelo, cuius diameter e h. aut in parallelo, cuius diameter fg. ponaturque in illo eius altitudo rc. In hoc autem eius altitudo Sb. ductisque penes b a c. lineis per puncta rS. quae parallelorum diametris occurrant ad pun cta prqu secabo iam per Regulam 9° sexti cap. huius, ipsam da. in puncto o. ad eam rationem, Pro Bila 20. qua vel e h. secatur in puncto p. vel qua fg secatur in puncto q. Sic enim, vt prius, ex sinu verso do. vel sinum secundo O a. ex Regulis sexti cap. eliciam arcum, qui Solem vel astrum à meridiano semouet: qui arcus ad temporum mensuras redactus horam instantem indicabit ante vel post mer Quod si talis distantia fuerit non Solis pro alterius astri, iam & hinc hora elici poterit, dum tempus, quo ad meridianum astrum tale perueniat, notum sit: quod ex differentia ascensionum rectarum ipsius astri & Solis colligi potest. Sed parallelorum diameter e h. fg. describendi sunt ad arcus ds.d e. declinationum per septimum caput praemissum inuentarum. Et notandum, quòd si aequidistantes rp. squ occurrerent ipsis parallelis ad puncta gh. iam tunc astri a merid remotio esset circuli quadrans, hoc horarum sex. cum e h. fg. sint semidiametri, & perinde sinus quadrantum. Si autem pr. ipsi ek. incideret in aliquo puncto inter h k. vtpote in puncto t. tunc per Regulam 52 sexti cap. sicut est eh –ht. sic fiat iam ea—ax. Nam arcus respondens sinui recto a X. per sextum cap. compertus, iunctus cum quadrante conflabit totam Sol vel astri à meridiano distantiam. REGVLA 32.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
