# Opuscula mathematica 245

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/opuscula-mathematica/245

Nam flexae tales, quae per cancellatas horariarum linearum sectiones incedunt & facillimè super ipsa horarum lineamenta, vt in praemisso lib. docuimus, describi possunt; arcubus diurnis ordinarijs, non autem proposito Solis, astrive loco respondent. In primis ergo deductio aequinoctialis lineae, quae meridianam orthogonaliter secans in omni horologio suscipit aequinoctialium vmbrarum desinentias, iam satis Pro horologio autem aequinoctiali nota est ex praemisso libro. intelligo in plano meridiani axem mundi p aque secantem diametrum aequnoctialis hai. ad rectos: kam. lineam communem sectionem meridiani & horizontis, vt scilicet angulus paque sit latitudo loci. Item duos circulos aequales & aequidistantes, quorum diametri Ipk. m a n. centro o q. orthogonales ad planum Meridiani Quorum quidem circulorum plana repraesentant duo horologia aequinoctialia, quorum styli qu a.p. a. communem verticem a. sphaerae centrum habentes: & in quibus lineae horariae tanigunt & secant dictos circulos: vt habes in secundo capite huius libelli: In his it aque horologijs vmbrae extremum quotidie defertur in periferia circuli. Ponatur ergo Solis locus habens declinationem ab aequatore angulum h a r. volo describere in planis horum horologiorum circulum, cuius periferia suscipit vmbrarum desinentias ad dictum Solis situm. Continuabo ras. lineam, donec diametris Tkamin. productis in ipso plano meridiani occurrat ad puncta rs. Superque centris perque ad spacia q r. ps. circulos describam: quio vt in quinto huius libro capite ostensum est, vmbras per totam Solis in eo situ positi terminabunt. hoc est, circulus ru. terminabit vmbras, dum Sol declinat ab aequatore ad polum extantem per angulum ia s. dum verò ad diuersas declinat per angulum aequalem har. circulus st. vmbrarum tunc limites definiet. Similiter faciam ad reliquos omnes situs Solis, cùm tales circuli ab vmbrae vertice quotidie descripti sint concentrici. Atque sicra s. eundem cum aequatore h a i. seruans angulum intelligatur perfecta reuolutione circumferri, describat ipsas ru. st. circulorum periferias, in quibus & vmbrarum qi. p s. extrema pariter eadem conuersione circumducuntur Pro horologio autem meridiano ad ortum vel occasum verso sit ab. gnomon vel stylus ad planum horologij perpendicularis: bc. autem linea horae sextae ante vel post mer.

---

Francesco Maurolico, Opuscula mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_mathematica.
